CAPUT XXXIX. De mensura crementi et bissextilis. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS
1 | bav1449.81 v Sed de mensura crementi bissextilis ne te nostra lateat sententia, dicimus quadrantem eius diei, id est, sex horas per bnf1615.57 v annum accrescere, horam autem per duos menses, dimidium vero horae per unum mensem, csg248.154 solis dico naturalem; porro quartam partem horae, id est, punctum per medium mensis, quia solem novimus zodiacum circulum, id est, duodecim signa horoscopi per CCCLXV dies et VI horas ambire; singula autem signa eiusdem bmv343.125 r zodiaci per XXX dies et X horas ac semissen naturali cursu peragere, dimidium vero signi cuiusque per XV dies V horas et quadrantem unius horae percurrere. |
2 | Nec omnino putamus eorum suscipiendam esse sententiam, qui, quasi nocti nihil tribuentes, tres tantum horas per annum bissexto adcrescere confirmant. csg250.276 Quod si ita esset, non ante annorum VIII circuitum dies qui creverat totus compleretur, diem namque totum, id est, cum sua nocte XXIV habere horas, etiam vulgus ignobile novit. |
3 | Qui dum totus per quadriennium non negetur impleri, qua ratione quarta pars eius per singulos IV annorum negatur impleri? Verum si quis nostram in hoc spernendam putat assertionem, legat beati Aurelii Augustini quartum de sancta Trinitate libellum, ubi de senarii csg251.101 numeri, in quo mundus factus est, perfectione disserens, etiam huius quadrantis mentionem facere, imo et eum certi mysterii gratia per omnibnf13013.112potentem conditoris sapientiam provisum factumque docere non omisit. |
4 | 'Unum enim, inquit, et duo et tria, sex fiunt; qui numerus propterea perfectus dicitur, quia partibus suis completur. Habet enim eas, tres, sextam, tertiam et dimidiam, nec ulla pars alia, quae dici possit quota sit invenitur in eo. Sexta ergo eius unum est, tertia duo, dimidia tria. Una autem, et duo et tria consummant eumdem senarium, cuius perfectionem nobis Scriptura sancta commendat in eo maxime, quod Deus VI diebus fecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem Dei, et bav1449.82 r sexta aetate generis humani, Filius Dei venit, et factus est filius hominis, ut nos reformaret ad imaginem Dei. |
5 | Annus etiam unus, si XII menses integri considerentur, quos triceni dies complent, talem quippe mensem veteres observaverunt, quem circuitus lunaris ostendit, senacsg250.277rio numero pollet. Quod enim valent sex in primo ordine bnf1615.58 r numerorum, qui constat ex unis ut perveniatur ad X; hoc valent LX in secundo ordine, qui constat ex denis, ut perveniatur ad centum. |
6 | Sexagenarius ergo numerus dierum sexta pars anni est.' Et paulo post: 'Proinde, inquit, per senarium primi versus multiplicatur, tanquam senarius secundi versus, et bmv343.125 v fiunt sexies sexageni trecenti et sexaginta dies, qui sunt integri XII menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunae ostendit hominibus, sic annus circuitu solis animadversus est, restant autem V dies, et quadrans diei, ut sol impleat cursum suum, annumque concludat; quatuor enim quadrantes faciunt unum diem, quem necesse est intercalare ex cursu quadriennio, quod bissextum vocant, ne temporum ordo turbetur; etiam ipsos V dies et quadrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum valet, primo, quia, sicut fieri solet, csg248.155 ut a parte totum computetur, non sunt iam dies quinque, sed potius sex, ut quadrans ille accipiatur pro die; inde quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est, ipse autem quadrans VI horas habet, totus enim dies, id est, cum sua nocte XXIV horae sunt, quarum pars quarta, qui est quadrans diei, VI horae bnf7296.50 inveniuntur; ita in anni cursu senarius numerus plurimum valet. |
7 | ' Haec de tanti auctoris excerpere dictis libuit, ut de natura bissexti meae pusillitatis sensum relegens, non solum hunc per senas horas annuatim crescere, sed et multiplicem eiusdem senarii numeri perfectionem, qua et annus ipse constat, ex ore doctissimi tractatoris csg250.278 intelligas. |