CAPUT XXXVII. De disparibus antiquorum annis. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS
1 | Haec de annis sint dicta naturalibus, caeterum antiquos diversarum gentium populos diverse in observatione annali a vero deviasse etiam beatus Augustinus edocet, qui cum, duodecimo de civitate Dei libro, contra eos ageret qui etiam sanctam Scripturam putabant aliter primis saeculi temcsg251.99poribus annos computasse, id est, tantae brevitatis, ut unus annus noster decem illos habuisse credatur, dicentes: Cum audierit quisque vel legerit nongentos annos quemque vixisse, debet intelligere nonaginta, decem quippe illi anni unus est noster, et decem nostri, centum illi fuerunt; dicit inter alia. |
2 | 'Ut autem aliter annum tunc fuisse computatum non sit incredibile, adiiciunt quod apud plerosque scriptores historiae reperitur, Aegyptios habuisse annum IV mensium, Acarnanas VI mensium, Lavinios XIII mensium.' Plinius Secundus cum commemorasset relatum fuisse in litteras quemdam vixisse CLII, alium decem amplius, alios ducentorum annorum habuisse vitam, alios trecentorum annorum, alios quadringentorum, quosdam ad quingentos, alios ad sexcentos, nonnullos ad octingentos etiam pervenisse, haec omnia inscitia temporum accidisse arbitratus est. |
3 | 'Alii quippe, inquit, aestate determinabant annum, et alterum hyeme; alii quadripartitis temporibus, sicut Arcades inquit, quorum anni trimestres fuerunt.' Adiecit etiam aliquando Aegypbnf1615.56 vtios, quorum bmv343.124 r parvos annos quaternorum bav1449.80 v mensium fuisse supradiximus, lunae fine limitasse annum. 'Itaque apud eos, inquit, in singula millia annorum vixisse produntur. |