CAPUT XXX. De aequinoctiis et solstitiis. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS
1 | De aequinoctiis, quod octavo Calendarum Aprilium, et octavo Calendarum Octobrium, et de solstitiis, quod octavo Calendarum Iuliarum, et octavo Calendarum Ianuariarum die sint notanda, multorum late et sapientium saeculi, et Christianorum sententia claret. Denique Plinius Secundus, idem orator et philosophus, in libro secundo Naturalis historiae: 'Sol autem, inquit, ipse quatuor differentias habet: bis aequata nocte diei, vere et autumno in centrum incidens terrae, octavis in partibus Arietis ac Librae; bis permutatis spaciis in auctum diei bruma octava in parte Capricorni; noctis vero solstitio totidem in partibus Cancri. |
2 | In aequalitatis causa oblicsg251.88quitas signiferi est, cum pars aequa mundi super subterque terras omnibus fiat momentis. Sed quae recta in exortu suo consurgunt signa, bav1449.70 r longiore tractu tenent lucem; quae vero obliqua, ocyore transeunt spacio.' csg250.252 Sed et Hippocrates ἀρχίατρος Antigono regi scribens, per anni spacium qualiter ad praecavendas imbecillitates se observare deberet, ita dicit: 'Itaque exordium incipiamus a solstitio, id est, VIII Calendas Ianuarias, ex qua die humor corporibus bnf1615.48 v crescit usque ad aequinoctium vernum, bnf13013.100 qui sunt dies XC. Hoc tempus auget hominis phlegma, ex quo bnf7296.36 frequenter nascitur hominibus catharrus, et distillatio uvae, et punctio laterum, caligo bmv343.116 r et tinnitus aurium, et odorari nihil possunt. |
3 | Tali igitur tempore utere calidis et laseratis, et optimis cibis piper habentibus et sinapi, raro lana, caput vero sine intermissione purga; vino indulge, Veneri non parce dies XLV. Proxime sequentes autem sunt ex supradicto dicto die usque ad aequinoctium vernum dies XC, ex supradicto die VIII Calendas Aprilis usque ad VIII Idus Maias sunt dies XLV. His diebus augentur hominibus humores dulces, id est, sanguis. |
4 | Utere bene olentibus cibis et acerrimis. Item ex die octavo Idus Maias usque in diem octavum Calendas Iulias XLV. His diebus crescit bilis amara, id est, cholera rubea. Utere cibis dulcibus, vino indulge, Veneri parce, ieiunia minime exequere. Item incipit tempus aestivum ex die octavo Calendas Iulias, ipso momento incrementa fellis rubei amittuntur, et cholera nigra adcrescit, quod esse constat usque ad aequinoctium autumni, id est, usque csg248.141 ad tempora frigoris. Utere cibis dulcibus csg250.253 cunctis, et bene olentibus, et frigidioribus, et qui ventrem molliant per dies XC. Ab aequinoctio autem autumni, quod est ex die VIII Calendarum Octobrium usque bav1449.70 v in diem octavum Calendarum Ianuarium, desinit nigri fellis amaritudo, et humoris crassitudo augetur. |
5 | Utere cibis calidis et acerrimis omnibus, et abstine Venere, et manus lavabis. Ex die supra scripto usque in occasum Vergiliarum, hoc est, in diem sextum Idus Febr., sunt dies XLVI in occasum Pleiadum. De hac hora hominibus sanguis adcrescit. Convenit ergo comedere laetissimos [An lautissimos?] cibos, et indulgere vino et Veneri: dies sunt ii hiberni XLVII.' Haec quidem gentiles, quibus non dissimilia de tempore etiam perplures Ecclesiae tradidere magistri, dicentes: VIII Calendas Aprilis in aequinoctio verno Dominum conceptum et passum, eumdem in solstitio brumali VIII Calendas Ianuarias natum. |
6 | Item beatum praecursorem et baptistam Domini VIII Calendas Octobres in aequinoctio autumnali concepbnf1615.49 rtum, et in aestivo solstitio VIII Calendas Iulias natum; addita insuper expositione, quod auctorem lucis aeternae cum cremento bmv343.116 v lucis temporariae concipi simul et nasci deceret. Poenitentiae vero praeconem, quem oportebat minui, cum inchoata minoratione lucis generari pariter et concipi. Verum quia sicut in ratione paschali didicimus aequinoctium vernale duodecimo Calendarum Aprilium die cunctorum Orientalium sententiis, et maxime Aegyptiorum, csg251.89 quos calculandi esse peritissimos constat, specialiter adnotatur, csg250.254 caeteros quoque tres temporum articulos putamus aliquanto priusquam vulgaria scripta continent esse notandos. |
7 | Ut enim de aequinoctio verno, quod caput esse memoratarum quatuor mutationum annalium mundi origo bav1449.71 r docet, breviter loquamur, regula tenet ecclesiasticae obserbnf7296.37vationis, a Nicaeno confirmata concilio, ut Paschae dies ab XI Calendas Apriles usque in VII Calendas Maias inquiratur. Item catholicae institutionis regula praecipit ut ante vernalis aequinoctii transgressum Pascha non celebretur. |
8 | Qui igitur VIII Calendarum Aprilium die putat aequinoctium, necesse est idem aut ante aequinoctium Pascha celebrari licitum dicat, aut ante octavum Calendarum Aprilium diem Pascha celebrari bnf13013.101 licitum neget. Ipsum quoque Pascha, quod Dominus pridie quam pateretur cum discipulis fecit, aut IX Calendarum Aprilium die non fuisse, aut ante aequinoctium fuisse confirmet; non enim nostri tantum temporis, sed etiam legalis et Mosaica decernit institutio, non ante transcensum huius aequinoctii diem festi paschalis esse celebrandum, sicut, attestante Anatholio, evidenter docet Philo et Iosephus, sicut eorum antiquiores AGATHOBOLUS, et ab eo eruditus ARISTOBOLUS ex Paneade, qui unus ex illis LXX senioribus fuit qui missi fuerunt a Pontificibus ad Ptolemaeum regem Hebraeorum libros interpretari in Graecum sermonem, quique multa ex bnf1615.49 v traditionibus Moysi proponenti regi percunctantique responderunt. |
9 | Ipsi ergo cum quaestiones Exodi exponerent, dixerunt bmv343.117 r Pascha non prius esse csg250.255 immolandum quam aequinoctium vernale transiret. Unde nos necesse est, ob conservandam veritatis regulam, dicamus csg248.142 aperte, et Pascha ante aequinoctium tenebrasque devictas non immolandum, et hoc aequinoctium duodecimo bav1449.71 v Calendarum Aprilium diei veraciter adscribendum, sicut non solum auctoritate paterna, sed et horologica consideratione docemur; sed et caetera tria temporum huiusmodi confinia simili ratione aliquot diebus ante octavum Calendarum sequentium esse notanda. |