CAPUT XXIX. De concordia maris et lunae. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS
1 | Maxime autem prae omnibus admiranda tanta Oceani cum lunae cursu societas, qui ad omnem eius ortum omnemque occasum ipse quoque emisso sui fervoris, quod Graeci ῥεῦμα vocant, impetu littora late contegat, eodemque revocato detegat, ac dulces fluminum occursus salsis abunde commisceat simul et accumulet undis; nec mora praetereunte luna recedens et ipse, nativae has dulcedini mensuraeque relinquat, tanquam lunae quibusdam aspirationibus invitus protrahatur, et iterum eiusdem vi cessante in mensuram propriam refundatur. |
2 | Sicut enim luna, iuxta quod et supra docuimus, IIII punctorum spacio quotidie tardius oriri, tardius occidere quam pridie orta est vel occiderat solet, ita etiam maris aestus uterque, sive diurnus sit, et nocturnus, seu bav1449.68 r matutinus et vespertinus, eiusdem pene temporis intervallo tardius quotidie venire, tardius redire non desinit. Punctus autem quinta pars horae est, quinque enim puncti horam faciunt. |
3 | Unde fit ut quia csg251.86 luna in duobus suis mensibus, id est, diebus LIX, quinquagies et sepbnf1615.47 rties terrae orbem circuit, aestus Oceani per tempus idem geminato hoc numero, csg250.248 id est, CXIIII vicibus, exundet ad superiora, et tot aeque vicibus suum relabatur in alveum, quia luna in XXIX diebus vicies octies terrae ambitum lustrat, et in XII horis quae ad naturalis usque mensis plenitudinem supersunt dimidium terrae circuit orbem, bnf13013.98 ut quae, verbi gratia, praeterito mense super terram meridie, nunc media nocte sub terra solem accendenda consequatur, per tantumdem temporis geminatis aestus sui vicibus, quinquagies septies. Maria alta tumescant, Obicibus bnf7296.32 ruptis, rursusque in seipsa residunt. |
4 | Quia luna in dimidio mensis spacio, hoc est, in XV noctibus ac bmv343.114 v diebus quater decies terram circumlabitur, insuper et dimidium terrae semel. Unde fit ut Orientem plena vespere teneat, quae pridem nova vespere Occidentem tenuerat. Mare per id temporis vicies novies adfluit simul et remeat; et sicut luna per dies XV, ut diximus, naturali cursus sui tarditate de occidente in orientem vespertina refunditur, et quae matutina hodie Orientem tenebat, post dies XV matutina in Occidente videbitur, csg248.139 ita etiam aestus Oceani nunc vespertinus post dies XV fit matutinus, ac contra matutinus, quotidiano detractus impedimento, vesperbav1449.68 vtinus adsurgit. |
5 | Et quoniam luna per annum, id est, menses XII suos, qui sunt dies CCCLIIII, duodecim vicibus minus, hoc est, trecenties quadragies et bis, terrae ambit orbem, aestus Oceani tempore eodem DCLXXXIIII vicibus et ipse terras adluit ac resilit. Imitatur csg250.249 autem lunae cursum mare non solum communi accessu et recessu, sed etiam quodam sui status profectu defectuque perenni, ita ut non tardior solum quam pridie, verum etiam maior minorve quotidie redeat aestus. |
6 | Et crescentes quidem malinas, decrescentes autem placuit appellare ledones, qui, alternante per septenos octonosve dies successu, mensem inter se quemque quadriformi suae mutationis varietate dispertiunt. Saepe quidem aequa uterque sorte septenis diebus ac dimidio cursum consummantes, bnf1615.47 v saepe, vel ventis impellentibus, aut repellentibus, vel alia qualibet accedente sive naturali vi cogente, tardius citiusve venientes, aut minus ampliusve solito ferventes, ita ut aliquoties ordine turbato malina plures sibi aestus hoc mense, pauciores vindicet in alio; unde uterque motus nunc vespertino nasci, nunc matutino consuevit in aestu. |
7 | Et siquidem aestu vespertino vel novilunio, vel plenilunio, instante malinam nasci contigerit, idem aestus quotidie per VII malinae dies subsequentes fit maior et violentior aestu matutino. Similiter bmv343.115 r matutino si fuerit malina orta sub aestu, matutinus iam maiori per dies contegit aequore terras. |
8 | Porro vespertinus finibus quos matucsg251.87tinus bav1449.69 r aestus coeperat contentus, ulterius cursum extendere negligit, quamvis quibusdam in mensibus uterque aestus in dissimili per omnia cremento proficit. Quanto autem plus aestus maior littora terrasque contexerit, et fluvios ac freta compleverit, tanto latius recedens eadem littora csg250.250 maris exhaurire atque enudare consuevit. |
9 | Unde videat qui potest an verum sit quod, Philippo teste, ferunt quidam atque confirmant, illam immensam maris Oceani effusionem per omnium regionum ac patriarum fluvios ituram, uno bnf13013.99 puncto temporis fieri. Scimus enim nos, qui diversum Britannici maris littus incolimus, quod ubi hoc bnf7296.33 aequor aestuare coeperit, ipsa hora aliud incipiat ab aestu defervere; et hinc videtur quibusdam quia recedens aliunde aliorsum unda recurrat, iterumque relictis quos adierat finibus, priores festina repetat, ideoque se ad tempus maior malina his littoribus abiens amplius abducat, ut alibi adveniens amplius exundare sufficiat, quod ex lunae cursu potest facillime deprehendi. |
10 | Verbi gratia, hoc mare, posita circa brumalem solis auctum, vel solstitialem eius occasum, luna, cuiuscunque aetatis, sive super terram, seu sub terra sit, aestum solet attollere; at posita circa brumalem solis occubitum, vel solstitialis csg248.140 eius exortum, reflectere. Porro aliis in partibus ab ea coeli plaga recessum maris luna bnf1615.48 r qua hic signat accessum; non solum autem, sed et in uno eodemque littore quo ad Boream mei habitant, multo me citius aestum maris omnem, qui vero ad Austrum, multo serius accipere pariter et refundere solent, bav1449.69 v servante quibusque in regionibus luna semper regulam societatis ad mare quamcunque semel acceperit. Ergo malinam quinque fere ante novam sive plenam lunam diebus, ledonem bmv343.115 v totidem csg250.251 ante dividuam saepius incipere comperimus, et circa aequinoctia duo maiores solito aestus adsurgere, inanes vero bruma, et magis solstitio, semperque luna in Aquilonia et a terris longius recedente, mitiores, quam cum in Austro digressa propriore nisu vim suam exercet, aestus adfluere, naturalis ratio cogit. |
11 | Per denos autem et novenos annos, iuxta lunaris circuli ordinem, etiam maris cursus ad principia motus et paria incrementa recurrit. |