monumenta.ch > Beda Venerabilis > 27
Beda, De Temporum Ratione, XXVI. Qua ratione luna cum sit situ inferior, superior sole aliquoties videatur. <<<     >>> XXVIII. De effectiva lunae potentia.

CAPUT XXVII. De magnitudine, vel defectu solis et lunae. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Solem interventu lunae, lunamque terrae obiectu nobis perhibent occultari, sed solis defectum nonnisi novissima primave fieri luna, quod vocant coitum; lunae autem, nonnisi plena. Non posse vero totum solem adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna. Omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus, statutis diebus horisque sub terra. Sed tamen cum superne fiant ubique cerni, aliquando propter nubila, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi. Et lunae defectum aliquando quinto mense a priori, solis vero septimo. Eumdem bis in triginta diebus super terras occultari, sed ab aliis hoc cerni, quondam in quindecim diebus utrumque sidus defecisse semel. Iam mira ratione lunam in occasu defecisse, utroque super terras conspicuo sidere; sed ne singulis mensibus eclipsis fieret, latitudo signiferi lunam superius inferiusve transmittit.

Solem interventu lunae. Quando in media signiferi linea, per quam sol semper currit, corpus lunae inter solem et terram positum fuerit, tunc lumen solis aufertur a terris. Non enim potest per corpus lunae venire ad eos qui tunc sub luna sunt, et hoc est solis eclipsis. Sin autem circa illam lineam mediam aut hinc aut inde transitum fecerit, lumen a sole accipiens defectum solis non facit; non enim inter solem et terram positam tunc, sed ex latere solis esse manifestum est. Interventu lunae, id est, interpositione, non tamen ut perdat lumen suum sicut luna; lunamque, id est, luna opposita inter solem et terram. Terrae obiectu, id est, obiectione terrae inter solem et lunam. Sol enim fit tunc sub terra, luna vero supra. Vel terrae obiectu, id est, umbra terrae altiora luna petente post solis occasum. Nam sol umbram terrae in suam lineam mittit. Nobis, id est, ab hominibus, perhibent occultari. Deficere sol abusive dicitur, quia nullum detrimentum patitur; luna autem verisimili ratione deficit, quia aufertur per omnia ab ea lumen, non tamen nisi cum plena fuerit. Sed, scilicet perhibent, solis defectum. Novissima, id est, trigesima, vel vigesima nona, vel prima. Et hoc non omnibus agit mensibus, sed quando totum sui (SIC). Lunae autem, scilicet coitum, id est, defectum dicunt, non fieri nisi plena, id est, nisi plenilunio. Non posse, scilicet perhibent, adimi, id est, subtrahi, vel abscondi, terris, scilicet ab intercedente luna, id est, interveniente, id est, dum interponitur luna. Si terra maior esset quam luna. Sed luna maior est quam terra, ideo potest abscondere lumen solis, ut non videatur in terra. Martianus luna terram esse maiorem incertis sic approbat argumentis; luna namque deficiente in Australibus mundi partibus, id est, in Aegypto et Aethiopia, umbra eius non amplius quam quatuor obscurat climata, id est, primum clima diameroes, secundum diasenes, tertium dialexandrias, quartum diarrhodu. Sed Ptolemaei regis geometrae decimam octavam partem totius terreni ambitus in his quatuor climatibus contineri confirmant; sed quia illa umbra minor sit lunari corpore sub triplo (luna enim umbra suam triplo superat, ut novenarius ternarium) sequitur ut quia lunaris umbra decimam octavam partem totius terrae tenuit, ipsa luna cuius umbra est sextam eiusdem terrae tenere necesse sit. Terra igitur sexies maior est ipsa luna, umbram autem eius lunam terrae decies et octies superare manifestum est. Hinc est quod umbra lunae decima et octava pars sit totius terrae, ipsa vero luna sexta terrae pars est. Fieri perhibent utriusque sideris, scilicet solis et lunae, defectus. Statutis, id est, praedictis diebus et horis; sub terra, non sursum, sed subter. Nec tamen ubique, id est, ex omnibus terrae partibus, cerni scilicet possunt, vel perhibent, cum superne fiant, scilicet illi defectus. Superne adverbialiter, id est, sursum, id est supra terram, quia aliquando fiunt sub terra. Propter nubila, scilicet, non possunt cerni, quia quando tegitur nubibus, et si fiat ipse defectus, non videtur a nobis. De luna, sed non de sole dicit. Globo terrae saepius obstante, scilicet perhibent, non ubique cerni. Convexitatibus, id est, obliquitatibus; et est dativus casus, quia obsto tibi dicimus. Et lunae defectum, scilicet perhibent aliquando, scilicet fieri. A priore, id est, a Martio, vel ab illo in quo fuerit defectus. Solis vero, scilicet defectum. Septimo, scilicet mense; a priori, id est, Septembri. Eumdem, scilicet solis et lunae defectum, bis in triginta diebus super terras occultari, scilicet perhibent, id est, defecisse. Non est hoc mirum. Deficit enim sol in novilunio, id est, in prima luna, et luna in plenilunio. Potest ergo defectus utriusque intra XV dies evenire. Semel, scilicet perhibent, lunam in occasu defecisse, utroque sidere super terras, sole videlicet in Occidente iam posito, sed adhuc conspicuo; luna vero in Orientali parte constituta. Latitudo signiferi circuli duodecim partes, id est, duodecim vias habet, quas luna singulis mensibus perlustrat. Quantum enim spatium graditur sol per duodecim dies in longitudine signiferi, tantum spatium habet latitudo eiusdem signiferi. Luna enim non potest pati defectum, nisi in ea linea fuerit superius in qua sol inferius; unde fit ut diversae lineae latitudinis signiferi circuli, per quas luna egreditur, succurrant ei, ne patiatur defectum, etiam et diversa altitudo absidarum succurrit ei in hoc. Aliquando enim procul est a terris, aliquando prope. Et quando prope, si in una linea fuerint, tunc patitur defectum; et quando in illis signis fit, quae nobis altius super terram, id est, quae sunt altius supra verticem, non patitur defectum; quando vero in illis quae sunt nobis prope terrae, id est, quae sunt nobis Australia, tunc patitur. Lunam superius inferiusve transmittit, id est, transfert. Si enim luna mediam signiferi lineam semper teneret sicut sol, necesse esset in omni plenilunio eclipsin pati; sed quia sol mediam semper lineam sequitur, luna vero per totam latitudinem signiferi vagatur, non in omni plenilunio eclipsin pati necesse est. Potest enim superius vel inferius sole iter suum agere, ac per hoc latitudine signiferi liberatur, ne defectum patiatur. Cum igitur sol superius et luna inferius in unam lineam conveniunt, superior pars lunae clara est, inferior vero quam habet ad terras, interim obscura fit. Sciendum denique quia deliquium solis tunc naturale est, quando luna prima vel trigesima fit, quia videlicet tunc lunare corpus opponitur solari, et solem obscurum reddit. Si autem alio tempore eclipsis provenit solis, non est naturale, sed signum est alicuius rei sicut in passione Domini, quando luna non prima neque trigesima fuit, sed decima quinta exstitit. Et ne ipsa solis obscuritas repentina et subita diceretur, non solum una hora, sed etiam tribus horis protelata est, id est, a sexta hora usque ad horam nonam. Credendum vero est quod sicut tunc sol super terras obscuritatem passus est, ita etiam luna sub terris radios lucis suae abstraxit, impleta prophetia Ioelis dicentis: Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem. Subtraxit autem sol radios suos, ne vel morientem Dominum suum in cruce videret; sive etiam ut Iudaei ministri iniquitatis lumine illius non fruerentur. Lunae vero defectus naturaliter fit, quando est decima quarta vel decima quinta, quia tunc incidere in umbram terrae solet, et obscurari; si vero eveniet eclipsis illius, quando nona vel octava, sive alia quaelibet, iam signum aliquod praetendit.

Solis ignem dicunt aqua nutriri, multoque hunc luna ampliorem, lunam vero terra esse maiorem; unde et cunctis unius magnitudinis apparet. Quod enim nobis quasi cubitalis videtur, nimiae celsitudinis distantia facit. Alioquin maior Indis oriens et Britannis appareret occidens; qui dum natura sit igneus, motu quoque nimio calorem adauget. Hic cursu variante dies et menses et tempora dividit et annos, aerisque temperiem accedendo vel recedendo, pro temporum ratione, dispensat, ne si semper in iisdem moraretur locis, alia calor, alia frigus absumeret.

Solis ignem dicunt poetae, etc. Corpus solis triplo quantitatem lunae superare dicunt, lunam vero triplo maiorem terra. Unde a quibusdam quaeritur quare terra dicatur obscurare lunam, si triplo maior est, cum in umbram ipsius incidit, vel etiam ad divexiores partes illius descendit. Quod illa ratione contingit, quia affirmatur umbra triplo maior esse suo corpore. Ampliorem, id est, maiorem. Circulus enim solaris duodecies maior est lunari, cum quod illa uno mense, ille XII currat. Unius magnitudinis. Tantae enim magnitudinis est sol ut cuncta suo lumine lustret et compleat. Alioquin, scilicet si non esset tantae altitudinis, maior Indis oriens, quia Indi prope illum sunt in ortu, et Britones in occasu. Occidens, scilicet maior. Motu nimio, id est, volubilitate et cursu citissimo. Calorem adauget, quia omnis motus calorem habet. Hic scilicet sol, cursu variante, in aestivo tempore longiore, in hiberno breviore, dies et menses et tempora dividit. Dicimus etiam solem per se moveri, non cum mundo vergi. Si enim sol in coelo fixus maneret sicut stellae, omnes dies et noctes aequales essent. Aerisque temperiem, id est, caloris ved frigoris. Accedendo, scilicet aestate ad Septentrionem, vel recedendo, scil. hieme a nobis ad Austrum. Cum enim sol ad Cancrum ab aequinoctiali parte conscendit, aestatem praestat hominib. qui sunt inter solstitialem et septentrionalem plagam. Cum autem sol ab eodem Cancro in aequinoctialem libram descendit, autumnum facit; cum vero ad brumalem recedit, hiems habetur, propterea quia calore dimoto torpor invadit. Rursum cum a Capricorno hiemali in aequinoctialem Arietem surgit, vernum tempus arridet; pergente ergo hinc denuo in Cancrum, aestas torrida renovatur. Dispensat, disponit et ordinat. Moraretur locis. Verbi gratia, si semper sol esset in Austro, terra illius calore exureretur et Scythia frigore fatisceret. Propterea enim Deus soli diversos cursus constituit, et tempora et loca, ne si semper in his demoraretur locis, quotidiano vapore huius mundus consumeretur. Alia, scil. loca, frigus absumeret, id est consumeret. De quantitate solis et lunae beatus Ambros., in lib. Hexameron. ita testatur: Solis radius nulli propinquior, nulli longinquior est, similiter et lunae globus aequalis est omnib. Similis est sol et Indis et Britannis, eodem momento ab utrisque videtur cum oritur; nec cum vergit in occasum, minor apparet Orientalibus, nec Occidentalibus inferior quam Orientalibus existimatur. Quantum distat, inquit, Oriens ab Occasu, tantum haec sibi invicem distant; sed sol a nullo distat, nulli praesentior, nullique remotior est. Neque moveat quemquam quod tanquam cubitalis in orbe suo videtur cum oritur; sed considerare oportet quantum intersit spatii inter solem et terram, quod aspectus nostri infirmitas, et quaedam aegritudo vix valet intendere. Hunc autem ampliorem aliquot partibus, quam terram sapientes esse describunt. Lunam autem minorem esse dicunt antiqui quam solem. Omnia enim quae nobis proxima sunt, maiora videntur, longinquitate autem locorum visus languescit. Lunam igitur videmus prope esse nobis, nec eam maiorem aspectui nostro quam solem. Ideoque cum sol superior sit a luna, et tamen a nobis maior videtur, iam si prope nos accesserit, multo maiorem futurum. Item Ambrosius: Quid est sol? Oculus mundi, iucunditas diei, coeli pulchritudo, naturae gratia, praestantia creaturae. Sed quando hunc vides, auctorem eius considera; quando hunc miraris, lauda ipsius creatorem. Si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, quam bonus est SOL ille iustitiae? Si tam velox iste, ut rapidis cursibus in die et nocte lustret omnia, quantus ille qui ubique semper est, et maiestate sua complet omnia? Si admirabilis est qui iubetur exire, quam supra admirationem qui dicit soli, et non exoritur ut legimus? Sol autem dicitur eo quod SOLUS appareat, obscuratis fulgore suo cunctis sideribus. Luna dicta quasi lucina, ablata media syllaba, de qua Virgilius: Casta, fave, Lucina. Sumpsit autem nomen per derivationem a solis luce, eo quod ab eo lumen accipiat, acceptumque reddat. Et quid est sol? Splendor coeli, honor diei, et distributor horarum. Et quid luna? Claritas noctis. Item Ambrosius: Igneus est enim sol. Ignis autem et illuminat et exurit. Quidam autem dicunt solis ignem aqua nutriri, et ex contrario elemento virtutem luminis et vaporis accipere. Unde frequenter solem videmus validum aquae rorantem; in quo evidens datur indicium quod elementum aquarum ad temperiem sui sumpserit. Ex ipso sunt enim horae, ex ipso dies cum ascenderit, ex ipso etiam nox cum occiderit, ex ipso menses et anni numerantur, ex ipso vicissitudines temporum fiunt, et cum ipse sit minister bonus gratus ad vicissitudines temporum moderandas, tamen ubi secundum voluntatem Dei nostri correptio mortalibus datur, incandescit acrius, et urit mundum vehementioribus flammis, et perturbatur aer, et plaga hominum et corruptio terris indicitur, et lues animantibus et pestilens per omnia mortalibus annus indicitur. Haec quantum ad naturam eius pertinet. At vero iuxta spiritualem intelligentiam, sol Christus est, sicut et in Malachia scribitur: Vobis autem qui creditis, orietur Sol iustitiae, et sanitas in pennis eius. Merito autem Christus sol intelligitur dictus, quia ortus occidit secundum carnem, et secundum spiritum de occasu rursus exortus est. Item sol illuminat et exurit, et opaco tempore confovet sanos, febricitantes vero flagrantia geminati caloris incendit, ita et Christus credentes fide spiritu vegetante illuminat, et negantes se aeterni ignis ardore torrebit. Haimo: Non enim sine causa Christus soli comparatur. Sol quippe habet ortum et occasum; unde Salomon: Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per meridiem, et flectitur ad Aquilonem. Sol enim ortus est, quando Christus natus est. Venit ad occasum, quando pro nobis mortuus est. Sicque rediit ad ortum, quia eius humanitas ex passione mortis, ad gloriam resurrectionis rediisse probatur. Ibique renascens gyrat per meridiem, quia resurgens a mortuis, calore fidei et Spiritus sancti corda discipulorum illustravit. Iure enim illi meridies vocantur in quibus Sol iustitiae ampliorem Spiritus calorem fudit. Per meridiem quoque, gyrans ad Aquilonem flectitur, quia ad colligendam gentilitatem apostolorum praedicatione perducitur; in qua frigidus ille ventus dominabatur, qui in superbiam elatus prius dixisse perhibetur: Ponam sedem meam ad Aquilonem. Quodque subditur: Lustrans universa pergit Spiritus, ad hoc pertinet, quia totus mundus praedicatione plenus esse ostenditur. Unde est: Vox tonitrui tui in rota, illuxerunt coruscationes tuae, etc. Et ad circulos suos revertitur, quia post aggregationem gentium illuminabitur etiam multitudo Iudaeorum; et cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet.

Solem dicunt sapientes altius currere, lunam autem proximam esse terrae. Haec ergo dum deorsum ad idem signum vel lineam, qua sol utitur, pervenerit, obiicit se soli, et tenebras totius orbis efficit, quod tamen in menstruo contingit. Nam tunc linea in eadem parte signi est, qua sol utitur, ideoque fit illi proxima, et oppositione sui obscurari ab oculis nostris lumen eius videtur: veluti si aliquis oculis manum expansam opponat, quanto magis id fecerit, eo minus ille videre poterit; quanto autem procul discesserit, eo magis illi omnia potuerint apparere. Simili itaque ratione cum ad solis locum vel lineam luna pervenerit, tunc proxima eius videtur esse, et radius eius ita coram oculis nostris obdurare, ut lumen non possit eiicere. Cum autem luna ab eo loco discesserit, tunc sol lumen iacit, et ad oculos nostros transmittit. Quapropter ita soli obiicitur luna, sicut lunae opponitur terra, quae utraque lumina cum ad terras non perveniunt, defecisse dicuntur: caeterum doctores nostri, mystice huius eclipsis mysterium in Christo dixerunt esse completum. Tunc enim interrupto aeterni foederis cursu, insolito turbata ordine suo elementa perdiderunt, cum sacrilegum factum coniurationis sol ille verus horrescens, insertis in populo Iudaico eorum tenebris, paululum semetipsum per mortem abscondit, ac de cruce positus, sese in sepulcro abditus obscuravit, donec tertio die augustiorem solito huic mundo idem gentibus claritatis suae potentiam praesentaret, ac sicut sol in virtute sua refulgens, tenebras perditi saeculi illuminaret. Huius eclipsis ratio diu obscura fuit, sed a Milesio quodam philosopho exposita est. Miletos, civitas est vel insula, de qua fuit Milesius.

Non deficit luna, sed obumbratur; nec diminutionem sentit corporis, sed obiectu obumbrantis terrae, casum patitur luminis. Patitur autem hoc circa plenilunium, id est, vel decima quarta, vel decima quinta, vel decima sexta luna. Constat ergo lunam ex solis radiis lumen accipere, et dum obiectu terrae solem non aspexerit, tunc lumen amittere. Figuraliter autem per lunae defectum Ecclesiae percussiones intelliguntur; quando martyrum caedibus et effusione sanguinis, tanquam illo defectu et obscuritate quasi cruentam faciem luna videatur ostendere, ut a nomine Christiano non terreamur infirmi. Sed sicut ista post defectum perspicua illustratione clarescit, adeo ut nihil detrimenti sensisse videatur, ita Ecclesia postquam per martyrum confessionem suum pro Christo sanguinem fuderit, maiore fidei claritate refulget, atque insigniore lumine decorata semetipsam latius in toto orbe diffundit.

De magnitudine vel defectu solis et lunae Plinius Secundus in opere pulcherrimo naturalis Historiae ita descripsit: Manifestum est solem interventu lunae occultari lunamque terrae obiectu, ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente, terraque lunae; hac subeunte repentinas obduci tenebras, rursumque illius umbra sidus hebetari. Neque aliud esse noctem, quam terrae umbram. Stati autem atque non menstrui sunt utrique defectus, propter obliquitatem signiferi, lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scrupulis partium congruente motu. In scrupulis, id est, in momentis partium, hoc est dierum. In scrupulis, hoc est in positionibus ipsis, vel lineis. Partium, locorum. Non congruente siderum motu, per ipsas lineas, per easdem horas, per eosdem dies, per eamdem appellationem anni, et mensis et hebdomadae. In quotlibet passuum millia umbras paribus iaciat intervallis tanquam toto spatio medius. Intervallis, hoc est, quia cum arbores unius magnitudinis, quotlibet millibus stadiorum a sese distantes, eiusdem quantitatis habeant umbras, manifestum est solem omnibus medium esse. Non enim omnibus eaedem essent umbrae, nisi utrisque esset sol medius: non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna. Hipparchus, in eo opere quod scribitur de secessibus atque intervallis solis et lunae, docet magnitudinem solis mille octingentis et octuaginta partibus potiorem esse quam terram; terram demum XXVII partibus potiorem esse quam luna sit.

Martianus dicit lunam minorem esse quam terram, ut iam in praesenti capitulo superius scriptum est; alius e contra dicit lunam esse maiorem quam terram. Si quis vero hanc dissensionem diligenter vult discutere, ponat circinum in medio terrae, et in circuitu eius ex omni parte usque ad finem, ac deinde in luna simili modo faciat; et statim cum sic fecerit, ex mensura circini quis horum verius dicat, agnoverit. Certum est, inquit, solis defectum non nisi novissima primave fieri luna, quod vocant coitum; lunae autem, non nisi plena semperque citra quam proxime fuerit. Omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus, statutis diebus horisque sub terra; nec tamen cum superne fiunt, ubique cerni, aliquando propter nebulas, saepius globo terrae obstante, convexationibus mundi, intra ducentos annos, Hipparchi sagacitate compertum est. Defectus utriusque, solis scil. et lunae, primus Romani generis in vulgum extulit Sulpicius Gallus, qui consul cum Marcello fuit. Apud Graecos autem investigavit primus omnium Hipparchus. Nec mirandum est, si in aliis nationibus hunc defectum alii compererunt: sic fecit supradictus Milesius.

Beatus Hieronymus interpretans Evangelii sententiam, in qua dictum est in Domini passione tenebras factas. Sic dicit sanctus Hieronymus, ubi istum versum exponit: A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam: «Qui scripserunt contra Evangelia, suspicantur deliquium solis, quod certs statutisque temporibus accidere solet, discipulos Christi ob imperitiam super resurrectionem Domini interpretatos, cum defectus solis nunquam nisi ortu lunae fieri soleat. Nulli autem dubium est paschae tempora lunam fuisse plenissimam. Et ne forte videretur umbra terrae, vel orbis lunae soli oppositus, breves et ferrugineas fecisse tenebras, trium horarum spatium ponitur, ut omnis causantium occasio tolleretur. Et factum reor, ut compleatur prophetia dicens: Occumbet sol meridie, et contenebricabitur super terram in die lux. Et alio loco: Occubuit sol, cum adhuc media esset dies. Videturque mihi clarissimum lumen mundi, hoc est, luminare maius retraxisse radios suos, ne aut pendentem videret Dominum, aut impios blasphemantes sua luce tueretur.» Macrobius in prima libri sui parte ita commemorat:

Physici hoc maxime consequi in omni circa magnitudinem solis inquisitione voluerunt, quanto maior possit esse quam terrae. Et Erathostenes, in libris Dimensionum sic ait: Mensura terrae septies et vicies multiplicata mensuram solis efficiet. Possidonius multo multoque saepius, et uterque lunaris defectus argumentum pro se advocat. Ita cum solem volunt terra maiorem probare, testimonio lunae deficientis utuntur; cum defectum lunae conantur asserere, probationem de solis magnitudine mutuantur. Et sic evenit, ut dum utrumque de altero astruitur, neutrum probabiliter astruatur, semper in medio vicissim nutante mutuo testimonio. Quid enim per rem adhuc probandam probetur? Sed Egyptii nihil ad coniecturam loquentes, sequestrato ac libero argumento, nec in patrocinium sibi lunae defectum vocantes, quanta mensura sol terra maior sit, probare voluerunt, ut tum demum per magnitudinem eius ostenderent cur luna deficiat.

Hoc autem nequaquam dubitabatur non posse aliter deprehendi, nisi mensura et terrae et solis inventa, ut fieret ex collatione discretio, et terrena quidem dimensio oculis rationem iuvantibus de facili constabat. Solis vero mensuram, aliter nisi per mensuram coeli per quod discurrit, invenire non posse viderunt. Ergo primum metiendum sibi coelum, illud iter solis constituerunt, ut per eum possent modum solis agnoscere; sed quaeso si quis unquam tam otiosus, tamque ab omni erit serio [Series seriei, id est ordo temporum vel alicuius rei; seriae vero sunt ollae, in quibus mustum temporibus multis servabant antiqui. Unde, Terentius: Replevi omnia dolia, omnes serias; hoc serium, et haec seria, est honestas, vel res familiaris, sive cauta et utilis: Unde Prudentius: Seria ludicra, verba iocos.] feriatus, ut haec quoque in manus sumat, ne talem veterum promissionem quasi insaniae proximam aut horrescat aut irrideat? Etenim ad rem quae natura incomprehensibilis videbatur, viam sibi fecit ingenium, et per terram quis coeli modus sit, repererunt. Ut autem liquere possit ratio commenti, prius regulariter pauca dicenda sunt, ut sit rerum sequentium aditus instructior. In omni orbe vel sphaera, medietas centrum vocatur, nihilque aliud est centrum, nisi punctum quo sphaerae aut orbis medium certissima observatione distinguitur.

Item ducta linea de quocunque loco circuli, qui designat ambitum in quacunque eiusdem circuli summitate, orbis partem aliquam dividat necesse est; sed non omnimodo medietas est orbis, quam separat ista divisio. Illa enim tantum linea in partes aequales orbem medium dividit, quae a summo in summum ita ducitur, ut necesse sit eam transire per centrum. Et haec linea quae orbem sic aequaliter dividit, diametros nuncupatur. Item omnis diametros cuiuscunque orbis triplicata, cum adiectione septimae partis suae, mensuram facit circuli, quo orbis includitur, id est, si uncias septem teneat, triplicabis septies, et faciunt viginti unum. His adiicies septimam partem, hoc est unum, et pronuntiabis in viginti et duabus unciis huius circuli esse mensuram, cuius diametros septem unciis extenditur. Haec omnia geometricis evidentissimisque rationibus probare possemus, nisi et neminem de ipsis dubitare arbitraremur, et caveremus iusto prolixius volumen extendere.

Sciendum et hoc, quod umbra terrae quam sol post occasum in inferiori hemisphaerio currens sursum cogit emitti, ex qua super terram fit obscuritas, quae nox vocatur, sexagies in altum multiplicatur ab ea mensura, quam terra diametros habet. Et hac longitudine ad ipsum circulum, per quem sol currit erecta, exclusione luminis tenebras in terram refundit. Prodendum est igitur quanta diametros terrae sit, ut constet quid possit sexagies multiplicata colligere. Unde, his praelibatis, ad tractatum quem promisit oratio revertatur.

Evidentissimis et indubitabilibus dimensionibus constitit universae terrae ambitum, quae ubicunque vel inhabitabilis iacet, habere stadiorum millia ducenta quinquaginta duo. Cum ergo tantum ambitus teneat, sine dubio LXXX stadiorum vel non multo amplius diametros habet secundum triplicationem cum septimae partis adiectione, quam superius de diametro et circulo regulariter diximus; et quia ad efficiendam terrenae umbrae longitudinem, non ambitus terrae, sed diametri mensura multiplicanda est, ipsa enim est quam rursum excrescere sexagies (sic), multiplicanda tibi erunt LXXX, quae terrae diametros habet: quae faciunt quadragies octies centena millia stadiorum esse a terra usque ad solis cursum, quo umbram terrae diximus pervenire. Terra autem in medio coelestis circuli, per quem sol currit, ut centrum locata est. Ergo mensura terrenae umbrae medietatem diametri coelestis efficiet. Et si ab altera quoque parte terrae par usque ad eumdem circulum mensura tendatur, integro circuli per quem sol currit diametros invenitur.

Duplicatis igitur illis quadragies octies centenis millibus, erit integra diametros coelestis circuli, nonagies sexies centenis millibus stadiorum. Et inventa diametros facile mensuram nobis ipsius quoque ambitus prodit. Hanc enim summam quae diametrum fecit debes ter multiplicare, adiecta parte septima, ut saepe iam dictum est, et ita invenies totius circuli per quem sol currit ambitum, habere stadiorum trecenties centena millia, et insuper CLXX. His dictis quibus mensura quam terrae, vel ambitus vel diametros habet, sed et circuli modus, per quem sol currit, vel diametri eius ostenditur, nunc quam solis esse mensuram, vel quemadmodum illi prudentissimi deprehenderint, indicemus. Nam sicut ex terrena umbra potuit circuli per quem sol meat deprehendi magnitudo, ita per ipsum circulum mensura solis inventa est, in hunc modum procedenti inquisitionis ingenio.

Aequinoctiali die ante solis ortum aequaliter locatum est saxeum vas, in hemisphaerii speciem cauta ambitione curvatum, infra per lineas designato duodecimo horarum diei numero, quas styli prominentis umbra cum transitu solis praetereundo distinguit. Hoc est autem (ut scimus) huiusmodi vasis officium, ut tanto tempore a priore eius extremitate ad alteram usque styli umbram percurrat, quanto sol medietatem coeli ab ortu in occasum, unius scilicet hemisphaerii conversione metitur; nam totius coeli integra conversio diem noctemque concludit. Et ideo constat, quantum sol in circulo suo, tantum in hoc vase umbram meare.

Huic igitur aequabiliter collocato, circa tempus solis ortui propinquantis inhaesit diligens observantis obtutus. Et cum ad primum solis radium, quem de se emisit, prima summitas orbis emergens umbra de styli decidens summitate primam curvi labri eminentiam contigit, locus ipse qui umbrae primitias excepit notae impressione signatus est; observatumque quandiu super terram, ita solis orbis integer appareret, ut ima eius summitas adhuc horizonti videretur insidere. Et mox locus ad quem umbra tunc in vase migraverat, annotatus est. A dimensione itaque inter ambas umbrarum notas, quae integrum solis orbem, id est, diametrum notae de duabus eius summitatibus metiuntur, pars nona reperta est eius spatii, quod a summo vasis labro, usque ad horae primae lineam continetur. Et ex hoc constitit quod in cursu solis unam temporis aequinoctialis horam faciat repetitus novies orbis eius accessus.

Et quia conversio coelestis hemisphaerii peractis horis duodecim diem condit, novies autem duodeni efficiunt centum et octo, sine dubio solis diametros centesima octava pars hemisphaerii aequinoctialis est. Ergo totius aequinoctialis circuli ducentesima sextadecima pars est. Ipsum autem circulum habere stadiorum trecenties centena millia, et insuper CLXX, ante latis probatum est. Ergo si eius summae ducentesimam decimam sextam consideraveris partem, mensuram diametri solis invenies. Est autem pars ipsa fere in CXL millibus. Diametrum igitur solis CXL fere millium stadiorum esse dicenda est. Unde pene duplex quam terrae diametros invenitur. Constat autem geometricae rationis examine, cum de duobus orbibus altera diametros duplo alteram vincit, illum orbem cuius diametros dupla est orbe altero octies esse maiorem. Ergo ex his dicendum est solem octies terra esse maiorem. Haec de solis magnitudine breviter de multis excerpta libavimus.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---De magnitudine vel defectu solis. Quoniam huius capitis omnia fere desumpta sunt ex libro secundo Plinii Historiae naturalis, capite 10 et 11, explicare haec puto non magis ad Bedam pertinere quam ad Plinium; ob id si Dominus vitam dederit, alias per commodiorem occasionem haec tractabimus exactius.

Non posset quippe totus sol. Si haec germana lectio est apud Plinium, quemadmodum Codices passim habent, est in magno errore (a quo tamen alii eum defendunt) quod terram luna minorem esse crediderit. Quod si pro conditionali particula si, nisi legas, verum habebit, sed aptum proposito; proinde si mutare aliquid nobis concesserimus, vide sicne legi posset: «Non posset quippe totus orbis lunae terris adimi intercedente umbra, si maior esset luna quam terra.» Sed nihil hic definio: forte alios sequitur, suo iudicio non interposito, quo auctori quem veneratur habeatur maior auctoritas.

Nisi ortu lunae. Ortum lunae, intellige lunae silentium seu coitum, alioqui sensus non constat.

]
HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 De magnitudine vel defectu solis, sive lunae, Plinius Secundus in opere pulcherrimo naturalis Historiae ita describit: 'Manifestum est solem interventu lunae occultari, lunamque terrae obiectu, ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terrae, terraque lunae. Hac subeunte repentinas obduci tenebras, rursumque illius umbra sidus hebetari: neque enim aliud esse noctem quam terrae umbram.
2 Stati autem atque non bav1449.66 r menstrui sunt utrique defectus, propter obliquitatem signiferi, lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scrupulis partium congruente siderum motu. Haec ratio mortales animos subducit in coelum, ac velut inde contemplantibus trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem bnf1615.45 v detegit; non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna.
3 Certior ex utroque vastitas solis aperitur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque coniectura animi scrutari immensum esse, csg250.244 qui arborum csg251.84 in limitibus porrectarum in quotlibet passuum millia umbras paribus iaciat intervallis, tanquam toto spatio medius.' Et paulo post: 'Certum est, inquit, solis defectum, non nisi novissima, primave fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi plena semperque citra quam proxime fuerit; omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus, statutis diebus horisque sub terra; nec tamen cum superne fiant ubique cerni, aliquando propter nebulam, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi, intra ducentos annos Hipparchi sagacitate compertum est.
4 ' Sed ne gentilis tantum viri dictis videamur consummare capitulum, etiam Ecclesiae doctores quid de hoc senserint quaeramus. Beatus Hieronymus interpretans Evangelii sententiam, qua dictum est in Domini passione bmv343.113 r tenebras bnf13013.95 factas super terram: 'Qui scripserunt, inquit, contra Evangelia, suspicantur deliquium solis, bnf7296.30 quod veris aestatisque temporibus accidere solet, discipulos csg248.137 Christi ob imperitiam super resurrectione Domini interpretatos, cum defectus solis bav1449.66 v nunquam nisi ortu lunae fieri soleat; nulli autem dubium est, Paschae tempore lunam fuisse plenissimam.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.218 bnf2389.110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik