monumenta.ch > Beda Venerabilis > 25
Beda, De Temporum Ratione, XXIV. Quot horis luna luceat. <<<     >>> XXVI. Qua ratione luna cum sit situ inferior, superior sole aliquoties videatur.

CAPUT XXV. Quando vel quare luna vel prona, vel supina, vel videatur erecta. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Lunam non minui nec crescere dicunt, sed a sole illustratam a parte quam habet ad eum, paulatim vel ab eo recedendo, vel ei propinquando, nobis candidam partem revolvere vel atram. Et die quidem crescente supinam cerni novam lunam, utputa superiorem soli, et ad aquilonia subeuntem; decrescente vero erectam et deiectam in austros, plenam autem soli semper adversam. Sublimem, humili sole, humilemque sublimi. Quam lucere dodrantes semuncias horarum a secunda adiicientem usque ad plenum orbem, detrahentemque in diminutionem. Intra tredecim autem partes solis semper occultam esse; novissimam vero novamque lunam, eadem die vel nocte, nullo alio in signo quam Ariete conspici. Si in accensione erecta fuerit, in matutino exortu supina apparebit. Item si in accensione supina in modum navis fuerit visa, in matutino exortu erecta cernetur. Habet ergo tres status: id est, supina, erecta, prona, aliquando videtur. Lunam non minui nec crescere dicunt, scilicet sapientes, sed semper in una parte plena est. Luna, Martiano attestante, non per seipsam, sed a sole illuminatur, sicut speculum nihil splendoris neque imaginis a se ipso habet, accipit tamen lumen et imaginem per res sibi extrinsecus oppositas. Quando autem ipsa luna a sole recedit, illustratur a sole paulatim, et tunc dicitur crescere; quando vero ei appropinquat post decimam quintam lunam, obscuratur paulatim, donec tota obnubiletur vicinitate solis, et tunc dicitur minui, cum tamen in suo corpore nunquam minuatur, nunquam crescat. Illustratam scilicet esse dicunt, id est, illuminatam. Ad eum (solem), id est, contra eum versam, vel ab eo (sole) recedendo, scilicet partem candidam, vel ei propinquando, scilicet partem atram, id est, nigram, nobis revolvere, scilicet dicunt. In quantum enim propinquatur soli, in tantum aufertur nobis lumen illius. Et, scilicet dicunt, die crescente, id est, dum crescit dies. Quaeritur cur crescente die luna nova supina videatur, decrescente autem die non prona, sed erecta, cum debuerat sicut supina in lucis incremento, sic prona in detrimento apparere. Ita tamen solvitur. Crescente die naturaliter superior est luna sole, et propterea ipse sol superiorem lunam supra se positam illuminat, et supinam efficit; dum autem dies decrescit, naturali positione eiusdem altitudinis sol et nova luna esse deprehenduntur, ac per hoc non infra se positam lunam accendit, sed ex latere suo positam, et propterea eam facit erectam. Cerni (a nobis) novam, id est, primam lunam, utpote superiorem soli. Hoc non ratione zonarum, sed ratione signiferi, deprehenditur. Quando sol Australes circulos, qui sunt inferiores, circuit tempore hiemali, tunc luna Septentrionales circulos, qui altiores sunt, peragit, et tunc altior est sole, ideo supina est, cornua sursum habens in modum navis, quia videlicet ab inferiore sui parte, qua solem respicit, accenditur. Rursus migrante sole Septentrionales circulos, luna petit Australes; et quia inferior tunc sole est, a superiore sui parte qua solem respicit, illuminatur, obversa habens terrae cornua prona, et ad Aquilonares circulos. Verbi gratia: Duodecimo Kal. April. adhuc dies crescunt. Si fuerit in Ariete luna accensa, statim in Taurum cito transiens, erit quasi sol superior quantum ad signiferum. Subeuntem, id est, ascendentem, scilicet illam lunam. Decrescente, scilicet die, erectam, scilicet dicunt, ex latere. Et deiectam, id est humilem, in Austros, id est, in meridiem. Plenam, scilicet dicunt lunam. Soli adversam, id est, e regione positam, id est, contra solem. Sublimem, scilicet lunam in Aquilone. Humili sole, scilicet in Austros. Humilemque, scilicet lunam; sublimi, scilicet sole. Quam, scilicet lunam, dicunt dodrantes semuncias. Quid sit dodrans, semunciae, iam superius verissime est expositum. Adiicientem, scilicet ipsas dodrantes semuncias a secunda luna. Ideo dicit a secunda luna, quia prima luna in coitu solis fit. Usque ad plenum orbem, id est, ad decimam quintam. Intra tredecim, scilicet dicunt, partes, id est, dies. Tredecim quotidie transit in zodiaco, sed antequam extra tredecim partes perveniat non videtur. Unaquaeque hora continet in se quadraginta momenta. De illis quadraginta momentis, accipe triginta, quia dodrans est, et dimitte decem, quia quadrans est. Iterum divide illa quadraginta momenta per duodecim, ut inde invenias praescriptas semuncias. Dodrantem enim intellexisti de prima divisione quaterna, quae quadraginta momenta per duodecim ter divisa, fiunt triginta sex, et quatuor remanent. Eductis ex duodecim, ter tria momenta accipe, quia duodecima pars illorum est, et de quatuor quae remanserunt recipe tertiam partem unius momenti. Si enim ad unum duxeris duodecimam partem illorum quadraginta momentorum, tria momenta fiunt inde, et tertia pars unius momenti, quod est una uncia, quia duodecima pars illius numeri quadragenarii est. Iterum divide illam unciam per medium, quod unum momentum et dimidium, et sextans, id est, sexta pars unius momenti. Haec est semuncia, de qua dixit, dodrantis semuncias auget luna quotidie vel minuit. Semper occultam esse, id est, tunc non apparet luna, quando vicina est soli infra partes tredecim, hoc est infra illud spatium, quod agit sol diebus tredecim.

At mox ut in decimam quintam partem fuerit emersa, videri incipit. In hoc loco duplex sensus fieri potest. Nam quod dixit, intra tredecim autem partes solis semper occultam esse, potest sic intelligi, ut nova luna nunquam apparere possit, antequam tredecim partes vel a sole recedat, vel etiam ex alio latere natura soli appropinquet. Intra tredecim ergo partes solis, dum luna nova morata fuerit, in nullo signo apparebit, excepto Ariete. Mox autem ut longius a sole recesserit, terris apparebit. Nullo alio in signo, id est, in nullo signo, nisi tantum in ariete. Mane ante solem ultima luna apparere potest, et in eadem die post occasum solis nova apparere. Conspici, scilicet quamvis sit in aliis, tamen non videtur, quia aliquoties evenit ut trigesima luna, vel vigesima nona apparens in Oriente primo initio diei, et peragens cursum suum, ac soli tardius incedenti appropinquans accendatur ab eo media vel quacunque hora diei, et ipso die vespere appareat in Occidente.

Quid enim? Nunquid credibile est lunae statum, qui fixus in aethere permanet, pro subiacentium mutatione flabrorum vel nubium, posse aliorsum quam fuerat converti? Cur fixus, cum sit una planetarum septem? Sed fixa dicitur natura immobilis, ac per hoc ventorum vi non valet turbari, quippe cum non in aere sit, sed in aethere: in aethere enim nulla est tempestas.

Lunam per alios ortus et occasus, ait Higinus, necesse est moveri, non stare; idque facilius est quam de sole licet intelligere: quae cum a sole accipiat lumen, et ita nobis lucere videatur, non est dubium eam moveri potius quam stare. Terris autem vicina luna, breviori orbe convertitur, et iter quod sol in CCCLXV diebus et sex horis peragit, ista per viginti septem dies et octo horas percurrit. Cum autem incipit ab illo recedere, illustrari ab ea etiam parte quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat 15 contra solem, tunc enim sole occidente oritur. Prima luna apparet solummodo vespere in Occidente, sole descendente ad inferiora. Quamvis enim in omnibus partibus coeli fiat saepe prima in Oriente, et meridie, et in aliis locis, tamen non videtur neque computatur prima, nisi in Occidente, propter splendorem solis, et propter primam conditionem, quia aliis in locis simul sunt super terram. Plena autem vespere in Oriente, et mane in Occidente necessario videtur, quia plena in sex signis semper distat a sole, et plena luna fit nocte super terram, et die sub terra. Prima autem fit nocte cum sole sub terra, et die cum sole supra terram. Corpus solis triplo quantitatem lunae superare dicunt philosophi; lunam vero triplo maiorem terra. Quod autem aequalis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, ex eo fieri scimus, quod ille multo longinquior a terris atque altior quam luna incedat, ideoque magnitudo eius quanta sit, nequaquam a nobis qui in terris degimus valeat dignosci. Omnia enim longius posita solent breviora videri. Atque ideo cum nova post occasum solis videtur, quae ad Septentrionem solaris occasus occasura est, nimirum non iuxta, sed supra solem sita est. Tria sunt genera incensionis lunae: subincensio, media incensio, superincensio. Subincensio est, quando luna desubtus accenditur a sole per sexaginta dies, et viginti horas, circa undecimum diem Kalendarum Ianuariarum, quia tunc luna altior est quam sol. Media incensio est, quando luna a sole accenditur, aequaliter per triginta dies et decem horas, circa undecimum diem Kalendarum Octobrium, quia tunc aequales sunt sol et luna in altitudine. Superincensio est, quando luna desuper accenditur, per sexaginta dies et viginti horas, circa undecimum diem Kalendarum Iuliarum, quia tunc altior est quam luna.

Illud certe manifestum est, et cuivis advertenti facile cognitu est quod luna non augeatur ad oculos nostros, nisi a sole recedendo; neque minuatur, nisi ad solem ex parte alia appropinquando. Ab illo ergo accipit lumen, et cum sub illo est, semper exigua est; cum vero ab illo longius abscesserit, fit ampla, suoque ambitu plena. Si enim suo lumine uteretur, necesse erat semper eam esse aequalem, nec die trigesima exilem fieri. Et si suo lumine uteretur, huius nunquam eclipsis fieret. Caeterum quantum ad intellectum pertinet mysticum, luna huius mundi speciem tenet, quia sicut ista menstruis completionibus deficit, ita mundus ad completionem temporum currens, quotidianis defectibus cadit. Luna vero, in sacro eloquio, humanae fragilitatis defectum significat: quae dum menstruis horis crescit, nostrae calamitatis mutabilitatem exprimit, qui crescimus nascendo, decrescimus moriendo, augemur in prosperis, minuimur in adversis. Nonnunquam vero eadem luna etiam Ecclesia accipitur, pro eo quod sicut ista a sole, sic Ecclesia a Christo illuminatur. Sicut enim luna deficit atque crescit, ita Ecclesia defectus habet et ortus. Frequenter enim defectibus suis crevit, et his meruit ampliari, dum persecutionibus minuitur, et confessorum martyrio coronatur. Item sicut luna larga est roris, et dux humentium substantiarum, ita Ecclesia baptismi et praedicationum imbribus irrigatur. Et quemadmodum luna crescente crescunt et omnes fructus, atque ea minuente minuuntur, non aliter intelligimus et Ecclesiam, in cuius incremento proficimus cum ipsa: cum vero persecutionem patitur et minuitur, et nos cum illa patimur et minuimur. Item sicut luna septem formas habet, sic tot meritorum gratias Ecclesia. Eodem constat numero etiam distributio charismatum quae per Spiritum sanctum totius Ecclesiae fidelibus conferuntur. Septima autem et semis, et vigesima secunda et semis, in sui orbe media est, caeterae vero proportionales sunt. Ambrosius, in libro Hexameron: Namque luna luminis imminutionem habet, non corporis, quando per vices menstruas deponere videtur suum lumen, ut mutuetur a sole: quod facile puro aere atque perspicuo, quando nulla eum obducta nubila caligantem facit, colligi potest. Orbis enim integer manet lunae, etsi non similiter totus ut pars eius effulgeat. Et qualis videri solet cum plenus est luminis, talis est magnitudine semper, umbram quamdam lumine suo viduatus apparet; et inde cornua eius refulgent, quia corpus est, in orbem diffunditur, et velut deficiente portionis luce insinuatur.

Denique multi philosophorum solem abesse a luna undeviginti partes, quantas lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras sagacissimus Graecorum philosophus, spatium quo distat coelum a terra, geometrica mensura collegit, dicens: A terra ad lunam spatium esse CXXVI millia stadiorum, a luna ad solem duplum, inde ad firmamentum triplicatum. Quae etiam spatia musicis vocabulis appellavit, a terra ad lunam, dicens tonium, inde ad Mercurium hemitonium, a Iove ad Saturnum hemitonium, a Saturno ad firmamentum tria hemitonia. Simul omnes toni septem sunt, quibus diapason harmonia perficitur. Tonus habet milliaria V̄ĪĪ, DCCCXII et semissem.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Sunt qui auras explorare conati. Reddit Beda hoc capite rationem, quare lunae crescentis cornua aliquando supina coelum spectent, alias prona ad terram deiecta sint; tum quod ea res tempestatum indicium non sit nisi ex accidente; fit enim ratione stabili ex diversitate loci unde lumen haurit. Primum constat, lunam non lucere suo, sed alieno lumine, scilicet solis, qui cunctis astris lucem fenerat; deinde globum, qui dimidiata parte semper lucet, (vel, ut Cleomedes probat, paulo plus propter solis magnitudinem, cuius radii aliquanto amplius quam hemisphaerium circumfulgent, ut etiam docent optici), necesse est lunam ea parte lucere qua solem spectat, atque haec sic posita saepe est, ut paululum ab illo distat; nequit igitur illa pars quae contra solem est positu terrae esse adversa. Hinc est quod diversis intervallis solis et lunae, alia nobis schematismi apparent. Verum quod cornua aliquando spectent coelum (quod contingit diebus decrescentibus) causa est ex solis, tum etiam ex lunae situ. Nam cum sol post conversionem dierum ad humiliores signiferi partes descendat, sequitur et lunam e sublimi lucem a sole haurire, quod dum fit, est ambitus lucis pronus, extremitates autem, quae cornua dicuntur, sunt supinae. Dum vero dies rursus crescunt, luna ex humiliore loco solem supra se positum habet, unde tunc contrario modo evenit, quod facile patebit, si cui in sphaera aut astrolabio id experiri liceat.

]
HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Sunt qui, auras explorare conati, dicant lunam novam, quoties supino cornu utroque videatur, tempestuosum mensem; bnf13013.92 quoties erecto uno, serenum portendere. Quod longe aliter esse naturalis ratio prodit. Quid enim? numquid credibile est lunae statum, qui fixus in aethere permanet, pro subiacentium mutatione flabrorum, vel nubium posse aliorsum quam fuerat converti, et eam quasi futurae metu tempestatis aliquanto altius cornu, quam naturae ordo poscebat attollere?
2 Maxime cum non omnibus in terris idem fluctuantium possit existere flatus aurarum, lunae autem status idem, eademque sit pro variante solis digressu conversio. Dicunt enim eam, sicut et beatus Augustinus in expositione psalmi decimi docet, non habere lumen proprium, csg250.239 sed a sole illustrari. Sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere, qua non illustratur, et ideo nihil in ea lucis videri; bmv343.111 r cum autem incipit ab illo recedere, illustrari ab ea bav1449.64 r etiam parte quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quindecima contra solem.
3 bnf7296.25 Tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem observaverit, cum eum coeperit non videre, conversus ad orientem lunam surgere videat, atque inde ex alia parte, cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos convertere, qua non illustratur, donec ad cornua redeat, atque inde omnino non appareat, quia tunc illa pars quae illustratur sursum est ad coelum, ad terram autem illa quam radiare sol non potest.
4 Cum ergo die crescente sol a meridianis plagis ad boreales paulatim partes ascenderit, necesse est luna, quae eo tempore nata est, ociori transitu solem ad borealia signa praecurrat; atque ideo cum nova post occasum solis videtur, quae ad septentrionem solaris occasus occasura est, nimirum non iuxta, sed supra bnf1615.44 r solem sita est, quo inferiora eius illustrante, aequalia pene cornua protendere et instar navis supina ire videtur.
5 At reverso post solstitium aestivum ad inferiora et australia cursu solis, luna quoque illis nata mensibus, ad inferiora cursum tendat necesse est, unde fit ut quae ad australem partem solis, qui occiderat, occasura est, absque csg251.82 ulla dubietate cum primo post csg250.240 occasum solis apparet, non iam supra illum, sed iuxta illum ad meridiem posita videatur.
6 Atque ideo aquilonalia eius latera sole aspectante cernuntur erecta progredi; semper enim luna aversis a sole cornibus, rotundam sui partem pandit ad illum, cuius rationis ordine agitur, ut quo dies longior, eo sit nova luna excelsior; et quo brevior atque ad meridiem declivior est dies, eo deiectior nova luna cernatur. Et inde vulgi crevit opinio lunam, bav1449.64 v cum supina et celsior incedit, turbines tempestatum; cum vero erecta, et in austros deiectior, tranquillitatem bmv343.111 v designare, quia is nimirum status est anni vertentis, ut sex mensibus, quibus decrescit dies, csg248.135 multo clementior sit aeris motus, quam reliquis sex.
7 Eadem ratio est etiam lunae decrescentis, quare matutino in exortu nunc erecta, nunc supina appareat. Eadem cur interdiu saepe prona procedat, nimirum solis eam radiis superiore ex loco tangentibus. Non ergo lunae conversio, quae naturalis est et fixa, potest futuri mensis portendere statum. Sed qui curiosi sunt huiusmodi rerum, coloris vel eius, vel solis, vel coeli ipsius, aut stellarum, sive nubium mutatione, bnf13013.93 vel aliis quibuslibet indiciis saepe, statum aeris qui sit futurus explorant.
8 Denique lunam quartam, si pura fuerit, neque obtusis cornibus, dare reliquis diebus usque ad exactum mensem indicium bnf7296.26 serenitatis existimant, et caetera talia.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.218 bnf2389.110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik