monumenta.ch > Beda Venerabilis > 24
Beda, De Temporum Ratione, XXIII. De aetate lunae si quis computare non potest. <<<     >>> XXV. Quando vel quare luna vel prona, vel supina, vel videatur erecta.

bnf1615.43 r  CAPUT XXIV. Quot horis luna luceat. [

BRID. RAMES. GLOSSAE.---Item ubi ad decimam lunam perveneris, multiplica per quatuor, fiunt quadraginta. Partire per quintam partem. Quinquies octoni, quadrais, octo horis lucet decima luna. Non de aequinoctialibus horis dixit, sed de artificialibus. Huius argumenti glossa iam superius scripta, cuius initium est: «Si vis scire quot punctis vel horis luceat luna, primum considera utrum in augmento sit an in detrimento;» et quae sic finitur: Illud tempus interlunium dicitur.

VETUS COMMENTARIUS.---Huius paginae quatuor sunt figurae: prima, quae est rotunda, indicat quot punctis luceat luna; et quia luna a sole lumen accipit, et semper prima luna, occidente sole oritur.

Quot punctis luceat luna.

In secunda figura item rotunda, duodecim signa exterius quasi in zodiaco ordinantur. Cumque per singulos menses singulorum signorum teneat primordia, exempli gratia ab uno eorum, id est, Ariete coepi, et quot formas a prima usque ad decimam quintam habeat, Graecis nominibus subnotavi: quae deficiendo iterat, quoniam eisdem momentis deficit, quibus crescit, quod designant aetates lunae sub signis descriptae. Sicque fit ut semper appareat menoides versus Occidentem, dichotomos superior versus Septentrionem, panselenos versus Orientem, dichotomos inferior versus meridiem.

Denique CLXXX partibus, id est, CLXXX diebus elongatur a sole, quod demonstrat tertia figura inferior, parte altera longior; nam a prima paulatim XII partibus progressa, CLXXX partibus 15 e regione lunae determinat. Talique modo 14 et 13 et reliquae contra se reliquis concordant, ut tandem 29 XII partibus a sole distet, sicut et prima. Totius vero lunaris circuitus summa deprehenditur in CCCLX, quod ibidem alius ordo denotat, licet desit luna trigesima.

Luna I his adest et abest soli XII Luna II his adest et abest soli XXIIII Luna III his adest et abest soli XXXVI Luna IV his adest et abest soli XLVIII Luna V his adest et abest soli LX Luna VI his adest et abest soli LXXII Luna VII his adest et abest soli LXXXIIII Luna VIII his adest et abest soli XCVI Luna IX his adest et abest soli CVIII Luna X his adest et abest soli CXX Luna XI his adest et abest soli CXXXII Luna XII his adest et abest soli CXLIIII Luna XIII his adest et abest soli CLVI Luna XIV his adest et abest soli CLXVIII Luna XV his adest et abest soli CLXXX Luna XVI his adest et abest soli CXCII Luna XVII his adest et abest soli CCIIII Luna XVIII his adest et abest soli CCXXVI Luna XIX his adest et abest soli CCXXVIII Luna XX his adest et abest soli CCXL Luna XXI his adest et abest soli CCLII Luna XXII his adest et abest soli CCLXIIII Luna XXIII his adest et abest soli CCLXXVI Luna XXIV his adest et abest soli CCLXXXVIII Luna XXV his adest et abest soli CCC Luna XXVI his adest et abest soli CCCXII Luna XXVII his adest et abest soli CCCXXIIII Luna XXVIII his adest et abest soli CCCXXXVI Luna XXIX his adest et abest soli CCCXLVIII Totius itineris supputatio.

In quarta figura, ubi praeparatio bissexti colligigitur, superius anni praescribuntur. Primus scilicet a bissexto, secundus, tertius et quartus. Contra quos singulos sunt XII horae deorsum positae, quibus signatur qua earum ingrediatur sol signum antepositum, eo videlicet Kalendario, quod supponitur unicuique signo. Denique horae noctis arithmetico nempe (1, 2, 3), diei horae scholastico quem vocant numero (I, V, X) notantur: et quibus tria puncta desuper sunt, ipsius horae tertio puncto in signum notat solis ingressus, quibus nihil inchoante hora signum introiit. Triginta numerum per X litteram hoc modo (X) effigiata, singulis horis subieci, et ad ultimum XS, quoniam ab hora qua ingreditur XXX diebus, et XS horis, in unoquoque signo sol moratur.

]
HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Tradunt quoque argumentum veteres quo luna cuiusque aetatis quot horis luceat exploretur, quia enim prima luna, inquiunt, quatuor punctos lucet, adiicitur hic numerus a secunda luna quotidie usque ad plenilunium, detrahiturque dehinc paribus spatiis in diminutionem. Et ideo si nosse vis luna secunda quot horas luceat, multiplica per quatuor duo, fiunt octo; partire per quinque, quia quinque puncti horam faciunt; quinquies asse quinquis, et remanent tres; horam ergo et tres punctos lucet luna secunda. Item multiplica tria per quatuor, fiunt duodecim; partire per quinque; bnf7296.24 quinquies bini decus, et remanent duo; duas horas et totidem punctos tertia luna lucet. 2 Item ubi ad decimam lunam perveneris, multiplica per quatuor, fiunt quadraginta; partire per quintam partem; quinquies octoni quadrais; octo horas lucet decima luna. Et ne argumentum dubium fore arbitreris, tene quindecim, inquiunt, et ubi pernox luna candet exquire; multiplica per quatuor, fiunt sexaginta, partire per quinque; quinquies duodeni sexais; duodecim horas, id est, noctem integram, decima quinta luna perlustrat. 3 Item si nosse vis, sexta decima et septima decima, et caeterae deinceps quot horis luceant lunae, recole per singulas quanto minus sint a triginta, et inde computandi crepidinem strue. Verbi gratia, si nosse vis bmv343.110 v vigesima quinta quam diu luceat luna, dicito: Quanto minus a triginta patebit, quia quinque; multiplica per quatuor, quater quinivies; bav1449.63 v partire per quinque, quinquies quaternivies; csg250.238 quatuor ergo horis splendet vigesima quinta, quomodo et quinta luna. 4 Et quidem hoc argumentum csg251.81 tempore aequinoctiali legitima fixum statione perlabitur; verum longissimis in bruma noctibus, vel item aestate brevissimis, quarum alias duodecim horarum spatium longe transcendere, alias nequaquam ad hoc pertingere posse constat, qua ratione lunam duodecim horas lucere credamus, nisi forte putamus non aequinoctiales horas intelligendas, bnf1615.43 v sed singulas quasque noctes pro suae mencsg248.134sura longitudinis, aut brevitatis in duodecim particulas, quas horas vocitemus, aequa distributione findendas.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.218 bnf2389.110 bnf13013.91

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik