Sume trigesimam lunam, quae tunc fit tertio Kalend. Febr. multiplica per quatuor, fiunt CXX. Partire per decem. Duodecies deni, cenvies, id est, centum viginti. Illa coeli parte, scilicet in illa parte ubi in coitu sunt sol et luna. Illam enim partem coitus, semper trigesima luna tenet. Quam partem, id est, illum punctum coeli, ubi nunc est simul cum trigesima luna, non potest sol obtinere, nisi transactis duodecim mensibus, id est, toto anni circulo. Lunam trigesimam, scilicet Ianuarii vel cuiuscunque mensis currit. Quam duodecim mensibus exactis, id est, toto anni circulo transmisso, id est, CCCLX diebus expletis. Quinque autem dies et quadrantem non comprehendit, dum dixit unumquodque signum habere decem punctos tantum, id est triginta partes. Et quamvis hic non computentur, complet tamen sol etiam in ipsis annum suum, et habet unumquodque signum triginta partes, et praeter hoc decem horas et semis. Ipsa est enim pars eadem, in qua et nunc conversatus, lunam suo receperat in coitu. Ipsa est enim pars eadem, id est, trigesima. Quod enim dicit ipsa est pars eadem, ad trigesimam partem illarum triginta partium pertinet, quas luna a prima usque ad trigesimam ad consequendum solem in signifero peragit. Luna enim in viginti novem diebus et dimidia ad coitum venit, et ideo consuete dicimus in triginta diebus ad coitum venire, non tamen naturaliter, sed in viginti novem diebus et dimidia naturaliter ad coitum venit. In qua et nunc conversatus, scilicet sol pro conversans, lunam suo receperat in coitu, in fine enim trigesimae lunae, et capite primae, sunt sol et luna in uno coitu semper.
IOANNIS NOVIOM. SCHOLIA.---Partire per decem, ter deni tries. Passim in his formis multiplicationum postrema vox numeri, quae id quod ex multiplicatione provenit explicat, corrupta est: quod sive Britannico idiomate, sive librariorum incuria commissum sit, sive, quod supra dixit, sic a pueris proferri solere, nescio; verum quia constanter hoc factum invenimus, quid voculae illae significent, e regione posui in margine. Notandum autem est, quod in his computationibus loquendi forma ea utitur quam usurpant arithmetici in dividendo, nam quotientem (sic enim vocant denominantem) multiplicant per divisorem, veluti si quinquaginta dividam per V. V, inquam, continent quinquaginta decies; deinde quinquies X, efficiunt quinquaginta, superest igitur nihil; hac enim forma explorant an aliquid supersit facta distributione.
] HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS