monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11
Beda, De Temporum Ratione, X. De hebdomada aetatum saeculi. <<<     >>> XII. De mensibus Romanorum.

CAPUT XI. De mensibus. [

BRID. RAM. GLOSSAE.---Menses dicti a mensura, qua quisque eorum mensuratur; sed melius a luna, quae Graeco sermone μήνη vocatur. Nec novum, Mene Graece dicitur luna, a quo nomen componitur neomenia, id est, exordium novae lunae. Et a Mene, quae dicitur luna, vocatur mensis apud illos qui initium Kalendarum non iuxta solis cursum et diversa mensium spatia, sed iuxta circuitum lunae incipiunt et terminant, ut Hebraei faciunt. Hieronymus: Neomenia mensis exordium est, quod nos secundum Latinae linguae proprietatem Kalendas possumus dicere. Verum quia apud Hebraeos mensis secundum lunae cursum supputatur, et apud Graecos Mene luna dicitur, neomenia quasi nova luna dicitur. Unde et Iesus filius Syrach, qui utique Hebraice scripsit, de luna loquens, ait: Mensis secundum nomen est eius. In libro Ecclesiastico ita scriptum habetur: «Luna ostensio temporis, et signum aevi. Mensis secundum nomen eius.» Primum nomen lunae Mene, Secundum nomen lunae mensis, id est, Iaret, qui et Maius dicitur. Duodecimus Adar, Martio simili ratione comparatur. Ideo dicit simili ratione, quia ipsa luna, quae comparatur Maio, aliquando incipit in Aprilem, et finitur in Maio; aliquando inchoat in Maium, et exstinguitur in Iunio; aliquando infra ipsum Maium incipit et desinit, totaque includitur; sicque de reliquis mensibus intelligendum est.

Unde nonnullo moveor scrupulo. Unde, scilicet quia taliter alternantes menses lunares, id est, unus trigenis, alter undetrigenis. Nonnullo, id est, plurimo, maximo. Moveor, scilicet ego Beda. Scrupulo, id est, ambiguitate. Maiores nostri, id est, Hebraei, qui ad lunam computant diem qua lex data est, quae est tertia mensis tertii. Iudaei immolaverunt in Aegypto agnum decima quarta luna primi mensis, in aequinoctio vernali, quod fuit primum paschae. Et Christus immolatus est decima quinta luna primi mensis, quod fuit secundum pascha. Quintam decimam lunam exspectavit, ut primum pascha, id est, decimam quartam lunam cum suis discipulis celebraret. Et Iudaei acceperunt legem in tertia luna tertii mensis, id est, quadragesima nona die, a decima quarta luna primi mensis. Et Apostoli acceperunt Spiritum sanctum in quadragesimo nono die Dominicae resurrectionis. Et ideo apparet quia non in una die, nec in una luna celebramus Pascha et Pentecosten nos et illi, in proximo tamen celebramus. Quae est tertia, scilicet mensis tertii, id est, Iunii, scilicet ab illo, ubi plenilunium est post aequinoctium, qui est semper mensis paschalis. Quinquagesimam, scilicet ab agni occisione, id est, a decima quarta Kalend. Maii. Computent, scilicet Hebraei. Primi mensis, scilicet Paschalis, id est, Aprilis. Residuos dies, scilicet ab agni occisione, id est, pascha. Iam superius, id est, in octavo capite de die ab agni occisione scripsimus secundum iam mensem non trigesimum, sed undetrigesimum debere concludi. Priscianus, in libro de figuris numerorum: Undeviginti dicimus pro novendecim, id est, unum deest de viginti. Horatius, in secundo Sermonum: Unde octuaginta annos natus cui Stragula Vestis.

Undeoctuaginta dicit, id est, septuaginta novem annos habens aetatis, hoc est, octuaginta unde unum. Duodeviginti dicuntur pro octodecim, undetriginta pro viginti novem, et his similia.

Nisi forte putandum est, synecdochicos, quae est regula sanctae Scripturae frequentissima, a parte totum computari. Synecdochicos, adverbialiter. Quae scilicet species est regula a parte totum, scilicet ut intelligantur per quadraginta novem, quinquaginta. Synecdochicos enim dicuntur esse quinquaginta. Habent enim hunc morem Scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus.

Nec aliter in Genesi sentiendum est. Nec aliter, scilicet quamvis computent Hebraei ad lunam suos menses. Ubi Noe cum suis, scilicet filiis et uxoribus. Ita legitur in Genesi, cap. VII: «Anno sexcentesimo vitae Noe, mense secundo, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et in articulo diei illius ingressus est Noe cum suis in arca.» Ac deinde: «Mense secundo, septima et vigesima die mensis arefacta est terra et Noe egressus est de arca.» Sed dicit sanctus Hieronymus, in libro Hebraicarum Quaestionum: Ararat, Armenia. Siquidem in montibus Ararat arca post diluvium sedisse perhibetur, et dicuntur ibidem usque hodie eius manere vestigia. Quia videlicet luna, quae praesenti anno (verbi gratia) per Nonas Maias decima septima exstitit, anno sequenti vigesima septima, pridie Non. Maii occurret. Pridie Nonas dicit, et non Nonas, quia feriam quaerit, non appellationem. In ipsa enim feria, in qua Nonas Maias appellat hoc anno, appellabit, in sequenti anno, in eadem feria pridie Nonas Maias. Feria enim manet, appellatio tamen de die in diem in unoquoque finitur; unde fit ut ista appellatio, quae praesenti anno in prima feria est, in futuro anno sit in secunda; si autem bissextus fuerit, fit etiam in tertia. Sic et solemnitates et anniversaria de die in diem cum appellatione in anno mutantur. Haec est enim causa, quae facit illam appellationem mutari. Annus solaris habet dies trecentos sexaginta quinque. Divide illos per septem, remanet unus, et in bissextili anno remanent duo. Quae una dies, vel duo in bissextili anno, dum septenarium numerum transcendunt, faciunt illam mutationem. Et quamvis illa mutatio appellationis de die in diem sit in anno, non tamen plures appellationes sunt quam feriae; quia, etsi mutetur appellatio de feria in feriam, non tamen supercrescit super ferias. Quae nimirum, sicut diligentior inquisitio naturarum edocuit, Zodiacum quidem viginti septem diebus et octo horis, sui vero cursus ordinem viginti novem diebus, et duodecim horis, salva sui saltus ratione conficit. Lege in supra capite 16, quia meliorem glossam super istum versiculum invenire non potui. Sed in utroque mense computando. consuetudo vel auctoritas vel certe compendium calculandi naturae praevaluit. Natura est, ut mensis solaris habeat triginta dies, et decem horas, et dimidiam; consuetudo tamen vel auctoritas, vel compendium, ut triginta dies habeat. Natura etiam est ut mensis lunaris habeat viginti novem dies, et dimidium; consuetudo tamen vel auctoritas, vel compendium, ut viginti novem dies habeat, vel etiam triginta. Et, quod est gravius, tantum inter se calculatores dissident, id est, discordant, ut nonnunquam eodemque die hic, scilicet Anatholius, decimam quartam, ille, id est, Dionysius, decimam quintam, alius, id est, Victorius, decimam sextam, asseverent lunam esse putandam, id est, computandam, scilicet propter insertionem embolismi, quia ubi iste facit embolismum, ille non facit. Unde fit, ut eorum anni primi a bissexto tertio Kalend. Septemb. Quidam enim bissextum et saltum lunae diverse ponunt. Alii enim ante, ut Anatholius, Victorius, et alii post, ut nos. Illi autem qui quarto Kalend. Septem. bissextum faciunt, habent in quarto Idus Decemb. decimam quartam lunam; et illi qui saltum, decimam septem; et illi qui neutrum, decimam quintam. Verbi gratia: Est nunc, scilicet apud nos, ultimus decennovenalis cycli annus, qui habet octodecim epactas, quas iunges regularibus decimo quarto Augusti, et invenies secundam lunam in Kalend. Augusti, quam facies ascendere tricesimam, quarto Kalend. Septemb., propter bissextum, qui ibi ponitur, tertio Kalend. primam, secundo Kalend. secundam, Kalend. Septemb. tertiam, et sic computando debes pervenire usque quartum Id. Decemb., et invenies ibi in eadem die apud illum qui fecit bissextum, decimam quartam lunam; et apud illum qui fecit saltum decimam sextam; et apud illum qui neutrum fecit, quintam decimam. Bissextus enim unam aetatem minuit, et saltus unam in antea crescit. Bissextus namque crescit lunam, et decrescit aetatem. Saltus autem decrescit lunam, et crescit aetatem, et in sequentibus mensibus videtur illa aetas crescere vel decrescere. Porro dissonantia, quam bissextilibus annis a tempore intercalati ab eis quadrantis dicimus oriri. Causa eius dissonantiae est intercalatio apud Graecos quarto Kalendarum Septembrium die. Semper enim absque bissextilibus annis quartus Kalendarum Septembrium primus anni eorum dies est; in bissextilibus autem annis ultimus est ille dies, id est, quarto Kal. Septemb. Nam dies quadrantis in eo intercalatur. Ideoque solemnitas quae a nobis celebratur quarto Kalend. Septem. apud illos, id est, Aegyptios, tertio Kalend. celebratur. Et a tempore ipso intercalati ab eis quadrantis, eadem diversitas perseverat usque ad tempus nostrae intercalationis. Verbi gratia: Una eademque solemnitas, quae apud nos hodie celebratur, apud illos in crastinum perveniet. Similiter et una eademque aetas lunae (verbi gratia) septima, quae apud nos prima Sabbati, apud illos secunda Sabbati, septima erit. Sed notandum, quod non simul incipiunt diversitas festivitatum et lunae aetatum. Nam festivitatum diversitas a quarto Kalend. semper incipit, aetatum autem diversitas lunae a luna Augusti mensis oritur. Omnibus enim bissextilibus annis apud illos triginta dies habet, apud nos autem undetriginta. Unde fit diversitas inter nos et illos usque sextum Kalend. Martiarum, aetatum autem diversitas in luna Februari mensis finem accipit, quae apud nos in anno bissextili triginta dies habet, apud illos undetriginta.

ITEM UNDE SUPRA.---Mensis lunaris incremento lunae senioque conficitur, dum viginti novem semis diebus paulo plus quam zodiacum peragit; sed facilitas computandi tricenis et undetricenis diebus lunae menses alternat, solaris autem mensis viginti duabus horis est amplior, ex quibus XI epactarum dies accrescunt, quibus sol lunae cursum singulis annis exuperat; duodecies enim viceni et bini ducentos sexaginta quatuor faciunt; et undecies viceni et quaterni eumdem numerum complent. Sed Hebraei menses a luna nascente, Romani a Kalendis incipiunt, Aegyptii a quarto Kalendarum Septembrium usque in nonum Kalendarum earumdem in triginta diebus suos menses putantes, residuos quinque dies intercalares appellant. Qui primi ad solis cursum menses terminare coeperunt, ne lunae velocior et dubius cursus impedimenti eis faceret calculandi. Plerique autem asserunt Cingium Sabinorum regem prius annum in menses divisisse, Idus Kalendasque et intercalares dies instituisse. In Codicibus autem sanctarum Scripturarum duodecim menses fuisse, anni etiam ante diluvium ostendunt. Sic enim ibi legitur: «Aqua autem minuebatur usque ad undecimum mensem. Undecimo autem mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.» Sic enim tunc dinumerabantur menses, sicut et nunc; sed non quos Kalendae, sed quos luna coepta et finita concludit; Kalendas autem dicimus a colendo dictas, apud antiquos enim semper mensium principia colebantur. Idus quoque dictae a diebus, et nonae a nundinis. Menses autem apud Latinos ex Kalendis sumunt principium, apud Hebraeos ex lunae nascentis recursu; apud Aegyptios autem principia mensium ante Kalendas, quatuor aut sex, aut septem, aut octo dies pronuntiantur. Menses dicti a mensura, ut supra.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Menses dicti a mensura. Hactenus hebdomadum varietates, nunc mensium rationem explicat, ut pote partes maiores. Sunt autem menstrua tempora, partim natura instituta, partim arbitrio hominum. Nam Graecorum menses ex intervallo temporis, quod est inter duo lunae silentia, naturale tantum ex motu collectum, naturalis etiam mensis est spatium, quo sol signum aliquod absolvit, quod est dierum triginta horarum decem et semis; sed hic mensis difficilis est observationis, quod quemadmodum in lunae conversione, ita homines nulla manifesta nota animadvertere possunt solem e signo uno in aliud transitum fecisse; propterea gentes raro talibus mensibus utuntur. Utuntur autem iis Macedones a signis coelestibus eos denominantes, ut κριὸς mensis est, seu tempus, quo sol est in signo Arietis. Cuius primus dies est quinto Idus Martii, postremus tertio Idus Apriles. Sic Ταῦρος δίδυμοι, id est, Taurus gemini menses sunt solares. Latinorum autem menses naturales non sunt; constant enim arbitrario numero dierum, ut Ianuarius triginta et altero, Februarius duodetriginta, Aprilis triginta diebus; epactae autem embolismi bissexti, aliaeve intercalationes, etsi ex naturali motu siderum proveniunt, iudicio tamen hominum aliis et aliis mensibus sunt interpositi vel appositi.

Sed melius a luna. Menses dicuntur quasi mensa, id est, dimensa tempora, seu a Graeco μήνη, quod lunam significat lingua Arcadum, et μὴν μηνὸς mensem; ipsum lunae globum Athenienses vocant σελῆνεν, quod fulgorem recipiat. Priori origini, quod scilicet mensis dicatur a luna, unde naturaliter provenit, Varro assentitur. Sic et Germanice vocamus mensem, ein monath, quae vox modo significat quatuor hebdomadas, quibus lunae cursus per zodiacum definitur, modo mensem Romanum, ut Augustus, der Augstmonath.

Qui propter multivagum. Anni lunares, qui constant duodecim mensibus lunaribus, breviores sunt annis solaribus, scilicet viginti duabus horis et dimidia. Hinc fit quod apud Graecos non semper initia mensium nostris respondent, ut tamen eorum annus cum solari anno exeat, quemadmodum noster facit intercalatio epactarum.

Notandum sane. Confutat Beda crassum errorem de mense lunari, ne existimetur esse spatium quo luna zodiacum percurrit, quod fit diebus XXVII et VII horis, sed tempus est inter duos lunae coitus, quod amplius est quam integer zodiacus, ut ecce, dum luna totam signiferum transit, sol interea fere duodecimam partem signiferi promovit, ad quam priusquam luna pervenit, lapsi sunt dies duo et quatuor horae; hi additi viginti septem diebus et horis octo, efficiunt viginti novem dies et semis, quod tempus est mensis lunaris. Visum autem est hoc loco decribere menses Latinorum, et ordine ac e regione Graecorum, Hebraeorumque ac aliarum nationum, quarum menses in bonis auctoribus cognoscere oportet. Ubi primum adnotandum est nullos menses esse stabiles, praeterquam Romanorum et Aegyptiorum, hoc est, ut primus cuiusque mensis dies, verbi gratia Ianuarii, semper venit vigesimo die post brumam, primus Martii decimo die ante aequinoctium vernum; aliorum Graecorum, scilicet, Hebraeorum et Arabum, menses non similiter. Praeterea Romani incipiunt annum a bruma, itaque Ianuarius primus est Romanorum mensium. Hebraei ab aequinoctio verno; ergo primus mensis is est, cuius medium, id est, decima quarta luna, proxima est post aequinoctium; aliis primum facit mensem ea decima quarta luna, quae lucet proxime post solstitium; alii ab ea, quae in autumno, ut Aegyptii. Quae omnia facile deprehendes ex subiecta tabula, quam ex bonis auctoribus sedulo collegimus. Qui e regione ponuntur, eodem tempore eveniunt.

Advertendum tamen est Graecorum mensium rationem apud scriptores parum constare; nam Anthesterion Gazae respondet Novembri, Macrobio Aprili, ab aliis tribuitur Martio, sic et in Gamelione variant, ac aliis quibusdam.

Menses Alexandrinorum eumdem habent ordinem et numerum dierum quem Aegyptiorum menses, quorum singuli constant diebus triginta; postremus vero triginta quinque; et quarto quoque triginta et sex: horum primus est Thoth, cuius primus dies IV Kalendarum Septembres venit.

]
HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 bnf7296.6 Menses dicti a mensura, qua quisque eorum mensuratur. Sed melius a luna, quae csg251.61 Graeco sermone μήνη vocatur; nam et apud eos menses vocantur bmv343.98 v μηνές. Sed et apud Hebraeos, Hieronymo teste, luna, quam iare nominant, mensibus nomen dedit; unde et Iesus filius Syrach, qui csg250.203 utique Hebraice scripsit, de luna loquens, ait: Mensis secundum nomen est eius.
2 Antiqui enim menses suos non a solis, sed a lunae cursu computare solebant; unde quoties in Scriptura sacra, sive in lege, seu ante legem, quota die mensis quid factum dictumve sit indicatur, non aliud quam lunae aetas significatur, bnf1615.31 v a qua semper Hebraei, bnf13013.78 quibus credita sunt eloquia Dei, antiquo patrum more, menses observare non cessant.
3 Primum mensem novorum, qui Paschae ceremoniis sacratus est, Nisan appellantes, qui propter multivagum lunae discursum, nunc in Martium mensem, nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maii mensis occupat. Sed rectius Aprili deputatur, quia semper in ipso bav1449.47 r vel incipit vel desinit, vel totus includitur, ea duntaxat regula, cuius et supra meminimus, observata, ut quae XV post aequinoctium luna exstiterit, primum sequentis anni mensem faciat; quae vero antea, novissimum praecedentis, sicque per ordinem.
4 Secundus eorum mensis Iar Maio, tertius Sivan Iunio, quartus Thamul Iulio, quintus Aab Augusto, sextus Elul Septembri, septimus Theseri Octobri, quem propter collectionem frugum et celeberrimas in ipso festivitates, novum annum appellant, octavus Maresuan [C, Novembrio.] Novembri, nonus Casseu [Note: C, Decembrio.] Decembri, decimus Tebet Ianuario, undecimus Sabat csg250.204 Februario, Duodecimus Adar Martio, simili ratione, comparatur.
5 Quos videlicet menses propter lunae circulum, qui XXVIV semis diebus constat, tricenis undetricenisque diebus alternantes, secundo demum vel tertio csg248.119 anno exacto, mensem superfluum, qui ex annis XI Epactarum diebus confici solet, intercalant. Unde nonnullo moveor scrupulo, quomodo maiores nostri diem qua lex data est, quae est tertia mensis tertii, quinquagesimam ab agni occisione computent, ponentes videlicet primi mensis residuos dies numero X et VII, quia tredecim priores fuerant ante Pascha transacti, secundi XXX, tertii III, qui fiunt bmv343.99 r simul dies L, cum constet duos menses lunares non LX, sed L et VIIII diebus terminari, ideoque si paschalis mensis, XXX diebus computatus, XVII sui cursus dies csg251.62 post pascha bav1449.47 v retinuerit, secundum iam mensem non XXX, sed undetriginta, diebus debere concludi, ac per hoc in summa temporis memorati non plus quam undequinquaginta dies inveniri; nisi forte putandum est synecdochicῶs, quae est regula sanctae Scripturae frequentissima, bnf1615.32 r a parte totum computari.
6 Verum haec utcunque acta vel computata fuerint, claret tamen Hebraeos ad lunae cursum suos menses bnf7296.7 observare consuesse. Nec aliter in Genesi recte sentiendum, ubi Noe, cum suis XVII die secundi mensis arcam ingressus, csg250.205 et XXVII eiusdem mensis die post diluvium egressus, asseritur, quam annum solis integrum, hoc est, CCCLXV dierum, esse descriptum, quia videlicet luna, quae praesenti anno, verbi gratia, per Nonas Maias septima decima existit, anno sequente vicesima septima pridie Nonas Maias occurret.
7 Notandum sane quod nimium falluntur qui mensem definiendum vel ab antiquis definitum autumant, quandiu luna zodiacum circulum peragat, quae nimirum, sicut diligentior inquisitio naturarum edocuit, zodiacum quidem XXVII diebus, et VIII horis, sui vero cursus ordinem XXIX diebus, et XII horis, salva sui saltus ratione, conficit.
8 Ideoque rectius ita definiendum, quod mensis lunae sit luminis lunaris circuitus, ac redintegratio de nova ad novam. Solaris autem mensis digressio sit solis per duodecimam partem zodiaci, id est, signiferi circuli, quae XXX diebus et decem semis horis impletur, viginti videlicet duabus horis ac dimidia lunari mense bav1449.48 r productior, e quibus XI epactarum dies et quadrans annuatim subcrescere solent; duodecies enim viceni et bini CCLXIV faciunt, quas esse horas XI dierum hinc facile bnf13013.79 patet, quia undecies viceni et quaterni eamdem summam conficiunt.
9 Porro duodecies semis sex faciunt, quae annuae sunt horae quadrantis: si quidem luna XII suos menses XI diebus, ut dictum est, et quadrante, breviores totidem bmv343.99 v solis mensibus csg250.206 peragens, in iisdem peragendis tredecies zodiaci ambitum lustrat. Sed in utroque mense computando, consuetudo, vel auctoritas, vel certe compendium calculandi naturae praevaluit; csg251.63 nam non solum lunae menses, quod calculandi necessitas cogit, tricenis undetricenisque diebus ordinant, sed et lunam superfluam, bnf1615.32 v quae iuxta naturae rationem in fine anni debuerat intercalari, plerique ubi libet intercalant, et, quod est gravius, tantum inter se calculatores dissident, ut uno nonnunquam eodemque die hic quartam decimam, ille quintam decimam, alius sextam decimam csg248.120 asseverent lunam esse putandam, nec non et solis annuos menses dissimillima regula diverso quaeque gens ordine metitur. Denique Aegyptii, qui primi propter ocyorem lunae discursum, ne videlicet error calculandi eius velocitate gigneretur, ad solis cursum, cuius motus tardior facilius poterat comprehendi, suos menses putare coeperunt, sumpto ab autumni tempore primordio, tricenis hos produntur includere diebus, quorum primus mensis Thoth IV Cal.
10 Septembrium, bav1449.48 v secundus Phaofi IV Cal. Octob., tertius Athir V Cal. Novemb.; quartus Choeac V Cal. Decembrium, quintus Tybi VI Cal. Ianuarium, sextus Mechir bnf7296.8 VII Cal. Februarium, septimus Phamenoth V Cal. Martiarum, csg250.207 octavus Pharmuthi VI Cal. Aprilium, nonus Pacho VI Cal. Maiarum, decimus Pauni VII Cal. Iuniarum, undecimus Epiphi VII Cal.
11 Iuliarum, duodecimus Mesor VIII Cal. Augustarum die sumit exordium, quem decimo Cal. Septembrium die terminantes, residuos quinque dies ἐπαναγομένας, vel intercalares, sive additos vocant, quibus etiam quarto anno diem sextum, qui ex quadrantibus confici solet, adnectunt. Unde fit ut eorum anni primi ab bissexto tertio Cal. Septembrium, caeteri vero IV Cal.
12 earumdem die sortiantur initium, ipsi autem bissextiles anni IV caeteri V Cal. memoratarum die terminentur. Porro dissonantia, quam bissextilibus annis a tempore intercalati ab eis quadrantis dicimus oriri, non ante nostrae tempus intercalationis, bmv343.100 r quae fit sexto Cal. Martiarum die, in computo lunae vel earumdem festivitate dierum potest cum nostri anni curriculo recipere concordiam; sed idem dies festus, eadem luna, bnf1615.33 r verbi gratia septima, quae apud nos secunda Sabbati, apud illos tertia Sabbati [C, computatur.] computantur, et caetera in hunc modum.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.221

Beda, De Temporum Ratione, X. De hebdomada aetatum saeculi. <<<     >>> XII. De mensibus Romanorum.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik