CAPUT VIII. De hebdomada. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS
1 | Hebdomada Graece a septenario numero nomen accepit, humana quidem consuetudine septenis solum acta diebus, sed Scripturae sacrae auctoritate multis speciebus insignis, quae tamen cunctae, ni fallor, ad unum finem spectant, nos scilicet admonentes post operum bonorum perfectionem in Spiritus sancti gratia perpetuam sperare quietem. csg248.113 Prima ergo singularis illa hebdomada et a qua caeterae formam capessunt, divina est operatione sublimis, quia Dominus, sex diebus mundi ornatum complens, septima requievit ab operibus suis. |
2 | Ubi notandum quod non ideo senarius numerus est perfectus, quia Dominus in eo mundi opera perfecerit, bav1449.41 v sed, sicut Augustinus ait: 'Ideo Dominus, qui csg250.192 omnia simul creare valebat, in eo dignatus est operari, quia numerus est ille perfectus, ut etiam per hunc opera sua probaret esse perfecta, qui suis partibus primus impletur, id est, sexta et tertia, dimidia, quae sunt unum, duo et tria, et simul sex fiunt. |
3 | ' Ad huius exemplum divinae hebdomadis secunda hominibus observantia mandatur, dicente Domino: Sex diebus operaberis, facies omnia opera tua, septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus servile in eo. Sex enim diebus fecit Deus coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo. Quae populo Dei hebdomada ita computabatur antiquitus: prima Sabbati, vel una Sabbati sive Sabbatorum; secunda Sabbati, tertia Sabbati, quarta Sabbati, quinta Sabbati, sexta Sabbati, septima Sabbati, vel Sabbatum. |
4 | Non quod omnes Sabbatorum, hoc est, requietionum dies esse potuerint, sed quod a requietionum die, quae suo nomine et cultu singularis excellebat, prima, vel secunda, vel tertia, vel caeterae suo quaeque censerentur ex ordine. Verum gentiles cum observationem a populo Israel hebdomadis addiscerent, mox hanc in laudem suorum deflexere csg251.57 deorum. |
5 | bmv343.95 r Primam videlicet diem Soli, secundam Lunae, tertiam Marti, quartam Mercurio, quintam Iovi, sextam Veneri, septimam Saturno dicentes; eisdem utique monstris suos dies, quibus et errantia sidera consecrantes, bnf1615.28 r tametsi diverso ordine putantes. Existimabant enim se habere a Sole spiritum, a Luna corpus, a Marte fervorem, a Mercurio sapientiam et verbum, a Iove temperantiam, a Venere vocsg250.193luptatem, a Saturno bav1449.42 r tarditatem: credo quia sol in medio planetarum positus totum mundum spiritus instar calefacere et quasi vivificare videtur, Ecclesiaste attestante, qui, de ipso loquens, ait: Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur. |
6 | Luna per humoris ministerium cunctis incrementum corporibus suggerit. Martis stella, utpote soli proxima, calore simul et natura est fervens. Mercurius perpetuo circa solem discurrendo, quasi inexhausta sapientiae luce radiari putabatur. Iupiter frigore Saturni et ardore bnf13013.73 Martis, hinc inde temperatur. |
7 | Venus, luminis venustate, quam ex solis vicinitate percipit, suo cernentes allicit aspectu. Saturnus eo tardior caeteris planetis, quo et superior incedit. Nam XXX annis signiferum complet, inde Iupiter XII annis, tertius Mars II annis, quartus sol CCCLXV diebus, et quadrante, infra solem Venus, quae et Lucifer et Vesper, CCCXLVIII diebus, a sole nunquam absistens partibus XLVI longius. |
8 | Proximum illi Mercurii sidus IX csg248.114 diebus, ocyore ambitu modo ante solis exortus, modo post occasus splendens, nunquam ab eo XXII partibus remotior. Novissima luna XXVII diebus et VIII horis signiferum conficiens. Haec igitur erat stultitia gentilium, falsa ratiocinatione subnixa, qui quasi iure primam diem soli, quia maximum est luminare, secundam lunae, quia secundum luminare est, se consecrare putabant; dein ordinata alternatione tertiae diei primam a sole stellam, quartae primam csg250.194 a luna, quintae secundam a sole, bav1449.42 v sextae secundam a luna, septimae tertiam a sole praeponebant. |
9 | Ferias vero habere clerum primus papa Sylvester edocuit, cui Deo soli vacanti nunquam militiam bmv343.95 v vel negociationem liceat exercere mundanam, dicente Psalmographo: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus. Itemque Apostolo: Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus. Et primum quidem diem, qua et lux in principio facta, et Christi est resurrectio celebrata, dominicum nuncupavit; quod illi nomen iam primis Ecclesiae bnf1615.28 v temporibus fuisse inditum testatur Ioannes, qui dicit in Apocalypsi: Fui in spiritu in die Dominico. |
10 | Deinde secundam feriam, tertiam feriam, quartam, quintam, et sextam de suo adnectens, Sabbatum ex vetere Scriptura retinuit, nihil veritus grammaticorum regulas, qui sicut Calendas, Nonas, et Idus, ita etiam ferias plurali tantum numero proferendas esse decernunt. Tertia species hebdomadis in celebratione Pentecostes agitur, VII videlicet septimanis dierum et monade, hoc est, L diebus impleta. |
11 | Qua die et Moyses ardentem conscendens in montem, legem de coelo accepit, et Christus in linguis igneis spiritus sancti gratiam de coelo misit. Quarta septimi mensis erat hebdomada, qui solemnitatibus praeclaris pene totus expendebatur. Inter quas praecipue dies propitiationis eminebat, qua sola per annum pontifex, derelicto foris populo, sancta sanctorum intrabat, annuis antea fructibus, hoc est, frumenti, vini, et olei, ex ordine collectis: significans Iesum Pontificem magcsg250.195num, impleta dispensatione carnis, per proprium sanguinem coelestis regni ianuas ingressurum, ut appareat nunc vultui bav1449.43 r Dei pro nobis, qui foris adhuc positi, praestolamur et diligimus adventum csg251.58 eius. |
12 | Ubi notandum quia sicut quidam immundi per legem prima, tertia, et septima die iubebantur lustrari, sic et primus, tertius ac septimus mensis suis quique ceremoniis exstitere solemnes. Quinta hebdomada septimi anni, quo toto populus ab agricolandi opere legis imperio vacabat, dicente Domino: Sex annis seres agrum tuum, septimo cessabis. |
13 | Sexta, anni iubilaei, hoc est, remissionis hebdomada est, quae septem hebdomadibus annorum, hoc est, XLIX annis, texitur; qua expleta, hoc est, quinquagesimo demum anno incipiente, tubae clarius resonabant, et ad omnes, iuxta legem, bmv343.96 r possessio revertebatur antiqua.csg248.115 |