monumenta.ch > Walafrid Strabo > 17
Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, XVI. <<<    

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT XVII. [Quae ostensio in eodem oratorio cuidam fratri manifestata sit.]

1 Paucis deinde diebus exactis, quidam frater dum nocturnas vigilias praeveniens idem oratorium orandi gratia quadam nocte fuisset ingressus, totoque affectu precibus insistens ad altare direxisset intentum, nescio quam a dextris altaris in angelicae claritatis nitore vidit stare personam, sacerdotali quidem habitu praefulgentem, facie autem ad orientem versa, gestu corporis intentissimae orationis specimen exhibentem: vestimenta vero ipsa tanti fuisse nitoris asseruit, ut humanae infirmitatis reverberarent obtutus. Cumque haec diu conspiceret, et utrum propius deberet accedere anxia mentis agitatione trutinaret, persona quae apparuerat se subtrahens, eum miraculo et stupore consternatum reliquit.
2 Non est igitur incredibile eumdem venerabilem virum praesentiae suae visione declarare voluisse, digne circa translationem suam fraternae devotionis iteratam fuisse solertiam.
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.140 csg560.304 csg562.112 csg564.189 csg572.126 goe110.72 zhlP00334.72v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik