monumenta.ch > Walafrid Strabo > 16
Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, XV. <<<     >>> XVII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT XVI. [Quomodo idem sepulcrum in destructione basilicae illaesum permanserit, et qualiter in altum locum reliquiae viri sancti translatae sint.]

1 Quid nuper quoque circa eiusdem viri sancti sepulcrum gestum sit, quando ecclesia B. Galli reaedificandi causa destruebatur, arbitramur non esse silentio supprimendum. In eadem basilica, iuxta aram beati Ioannis Baptistae, arca quaedam parieti contigua non magnis lapidibus opere caementicio in quatuor lateribus constructa, superius autem tabulis, quarum grossitudo trium vel quatuor erat digitorum, in transversum positis caementoque desuper litis cooperta videbatur, in qua sancti viri corpusculum paulo altius a pavimento [Nota morem antiquum asservandi sanctorum reliquias. Sic monachi Lindisfarnenses corpus sancti Cuthberti e terra levatum, «novaque in theca reconditum, supra pavimentum sanctuarii posuerunt,» inquit Beda in lib. IV Hist., cap. 30. Legendus idem auctor, lib. IV, cap. 3, ubi describit locum sepulcri S. Ceaddae episcopi, «tumba lignea in modum domunculae facta coopertum, habentem foramen in pariete, per quod solent hi qui causa devotionis adveniunt, manum mittere,» etc. Eadem fere de tumulo S. Venerandi episcopi scribit Gregorius Turonensis episcopus in lib. de Gloria conf., cap. 37, ibidemque cap. 44. Tranquillus episcopus sepulcrum super terram habuisse perhibetur. In hunc fere modum hactenus visuntur monumenta S. Bernardi et S. Malachiae apud Claramvallem. Corpus S. Othmari ad dextram partem altaris fuisse collocatum, tradit Iso monachus in lib. I Miraculorum, cap. 5, quod Beda etiam de SS. Aidani et Ceaddae reliquiis affirmat in Hist. lib. III, capp. 17 et 23.] sublevatum tabula lignea tantum supposita iacebat.
2 Aestimantes igitur multi corpus sancti Patris sub terra positum, arcae vero constructionem ad designandum tantummodo sepulturae locum caementatam, ideo tumulum remanere intactum posse credentes, muros ecclesiae machinis aggressi crebris arietum ictibus ruere compulerunt. Qui cum ex omni parte magnae altitudinis essent, magnis machinarum impulsibus pariter pene corruentes, sepulcro viri Dei superferrentur, mirum in modum nullam arcae particulam laeserunt.
3 Quae evectis cineribus sic intacta ex omni parte reperta est, ac si nullo cadentium impetu parietum impetita fuisset. Postea vero dum quidam saxum haud grande super eam incaute iecisset, protinus quadam ex parte confracta est. Tandem itaque cognito quod in ea reliquiae sancti Patris haberentur, cum magno eas honore inde transtulerunt, et in ecclesia beati Petri post altare posuerunt [Nempe anno, non 729, ut Hepidanno videtur, sed insequente, ut colligitur ex consecuta translationis historia. Certe basilicae sancti Galli instaurationem anno 830 fuisse inchoatam docet Ratpertus cap. 6; et Iso monachus in lib. I de Mirac. S. Othmari, cap. 5 scribit hanc translationem factam fuisse «XVII Kalend. Maii, in die sancto Parasceves,» id est anno 830, quo Pascha in XV Kalend. Maii incidebat.].
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.138 csg560.301 csg562.111 csg564.187 csg572.125 goe110.72 zhlP00334.72r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik