monumenta.ch > Walafrid Strabo > 15
Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, XIV. <<<     >>> XVI.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT XV. [Clerico cuidam manus restitutae.]

1 Alio quoque tempore clericus quidam advenit, cui utriusque manus officium miserabili prorsus modo fuerat denegatum. Nam contortis in volam digitis unguibusque ad ossa usque palmarum immersis, nimiis sine intermissione cruciabatur miser doloribus, ita ut etiam quaedam partes manuum putrefactae gravem longius fetorem emitterent.
2 Is cum non longe beati viri tumulo consisteret, subito coeperunt digiti eius singulatim ex ordine erigi, et ad naturalium concordiam actionum redire. Ipse vero qui pro concesso sanitatis dono gaudere debuerat, doloris magnitudinem clamore horribili testabatur, et eadem hora, manibus ad integrum restitutis, postmodum sanus abscessit.
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.137 csg560.300 csg562.110 csg564.186 csg572.124 goe110.71 zhlP00334.71v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik