monumenta.ch > Walafrid Strabo > 13
Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, XII. <<<     >>> XIV.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT XIII. [Contractus sanitati restitutus.]

1 Alio tempore caecus quidam adveniens, hospitio pauperum necessitatibus praeparato susceptus est; et nocte eadem cum ecclesiam vellet adire puerulus qui ei ducatum praebere debuerat, ob nimiam frigoris asperitatem officii sui negavit iuvamen. Cumque nimis doleret quod tantae solemnitati interesse non mereretur (erant quippe Dominicae diei vigiliae), adolescens quidam ita membris omnibus contractus, ut non aliter quoquam incedere quam manibus reptando potuisset; cum in eodem loco quiesceret, eius dolori compassus de lecto se protraxit, et quali potuit solatio caeci vestigia rexit.
2 Ut ergo ecclesiam intraverunt, utili errore ad sepulcrum Othmari venere. Putabat etenim iisdem benevolus caeci praecessor in ipso angulo aliquod ostium patere, per quod cryptam eidem loco vicinam intrare potuissent. Itaque ex improviso in sarcophagum viri Dei quia paulo altius eminebat a terra impingens, subito resiliit, et ad terram protinus concidit, totiusque ecclesiae spatia horrentibus implevit clamoribus. Caecus vero haec audiens, ductorem suum insania aestimans agitari, prout poterat aufugere studuit.
3 Misericors autem Dominus totius boni auctor et amator, quia viderat debilem puerum ultra vires opus pietatis exhibere voluisse, beati Othmari etiam meritis id obtinentibus, benevolentiam eius dono sanitatis remunerare dignatus est. Nam protinus in statum suum membris restitutis, caecum quem paulo ante manibus reptans ad ecclesiam traxit, firmatis iam gressibus per caetera in eodem ambitu orationis loca deduxit; et quia aliquandiu postea in ipso monasterio mansit, ita omnibus etiam qui huic facto minus interfuerant, idipsum declaravit, ut de eo nulli deinceps licuerit dubitare.
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.135 csg560.296 csg562.109 csg564.184 csg572.122 goe110.70 zhlP00334.70v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik