monumenta.ch > Walafrid Strabo > 11
Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, X. <<<     >>> XII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT XI. [Quomodo lux in eodem loco coelitus data apparuerit.]

1 Presbyter quidam ex ipsa congregatione nomine Tanco, dum in eadem Ecclesia custodis officium gereret, nocturnae quietis tempore pro reficiendis luminaribus basilicam solitus introire, tribus vicibus pene omnia reperit exstincta. Ad sancti autem viri sepulcrum perveniens, ardentem cereum iuxta illud invenit, sciensque luminis illius administrari coelitus splendorem, exstinguere non praesumpsit.
2 Ut vero discessit, lux quae per se venerat, per se etiam subtracta est. Ubi et ad maioris indicium miraculi, ignis quidem in candela solito rutilabat, cerae vero nihil per hunc ardorem minui videbatur. Haec idem venerabilis presbyter saepius sua relatione confirmans, omne dubitationis argumentum ab hoc facto veritatis ratione depellit.
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.133 csg560.293 csg562.107 csg564.182 csg572.121 goe110.69 zhlP00334.69v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik