monumenta.ch > Walafrid Strabo > 10
Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, IX. <<<     >>> XI.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT X. [Mutus et surdus ad sepulcrum eius est curatus.]

1 Denique quodam tempore surdus et mutus cum quibusdam de vicinis locis orationis causa monasterium adeuntibus venit. Et quia a primaeva aetate et locutionis et auditus carebat officiis, tabellas duas collo dependentes gestabat, quarum collisione et sonitu misericordiae opus, quod voce nequibat, precabatur. Is cum suis conviatoribus ecclesiam ingressus, dum eos singulis altaribus particulas cerae, sicuti pauperum est consuetudo, imponere conspiceret, ad viri Dei sepulcrum accedens, tabulas quas gestabat desuper posuit, seseque quasi oraturus ante illud prostravit; et protinus alto sopore depressus, ut ipse postmodum retulit, senem quemdam facie nitidum, monachico habitu gloriosum, quasi e tumulo vidit procedere dicentem sibi: O homo, cur hic sopore deprimeris? Cumque ad interrogata nihil penitus respondere potuisset, senior ad eum dixit: Surge, et incommodorum quibus hactenus laborasti, remedium a me tibi impetratum scias.
2 Ergo tabulis istic dimissis confestimque monasterio decedens, donum a Deo tibi concessum in hoc loco nemini pandas. Qui cum evigilans surrexisset, sub magna festinatione monasterio digressus, inclinato iam die vesperi ad cuiusdam Ratgozi potentis viri hospitium divertit. Cumque ab illo interrogaretur unde veniret, per ordinem exposuit, ubi, quando et quomodo sanitatis donum fuisset adeptus.
3 At ille narrationi eius non credens, teneri eum et custodiri praecepit, ipseque veritatem rei certius inquisiturus, eadem nocte ad monasterium venit, et tabulas super tumulum positas reperit. Conviatores quoque sanati cum invenisset adhuc eiusdem facti ignaros, diligenter ab illis inquisivit, si talem hominem monasterium pergentes in comitatu habuissent: et continuo ex eorum narratione vera esse quae domi audierat deprehendit. Quae res et praesentibus citius innotuit, et ad nos usque relatione veridica pervenit.
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.131 csg560.289 csg562.106 csg564.180 csg572.120 goe110.68 zhlP00334.68v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik