monumenta.ch > Walafrid Strabo > 9
Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, VIII. <<<     >>> X.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT IX. [De abundantia potus coelitus subministrati, et ubi corpus eius post translationem sit tumulatum.]

1 Aliud adhuc restat miraculum quod in eadem sacri corporis translatione devotis fratribus Dominus patefecit. Nam cum ex nimia remigandi instantia fessi, adveniente refectionis hora ad recuperandas alimento corporeo vires, laudibus Domini praemissis consedissent, tandemque felici convivio intermisceri potus solatia commonerent, unus ministrorum intulit nihil ibi iam potuum superesse, praeter quod in flascone parvo servabatur, unde vix unicuique quippiam ad gustandum potiusquam ad bibendum praeberi potuisset.
2 Illi vero miraculorum Domini, quomodo paucis panibus multitudinem hominum paverit numerosam, facientes mentionem, ex eodem parvo quod habebant, cunctis qui aderant cum charitate distribui fecerunt. Et mirum in modum coepit in eodem vasculo ita liquoris haustus crescere, ut continua effusione nihil minui videretur, quoadusque bibentes poculorum copia vincerentur.
3 Ergo, pro rei novitate obstupefacti, largitori omnium bonorum Domino, qui eis tam mirabiliter sufficientiam praebuit, debitas gratiarum actiones cum laudibus persolverunt. Statimque ut iter coeptum itidem aggressi sunt, in vasculo potus cessavit. Cumque optati littoris portum subissent, fratribus qui obviam cum Dei laudibus venerunt, quae gesta fuerant ex ordine retexerunt; celebratoque in commune gaudio, sancti viri corpus magno sumptum cum honore ad monasterium transtulerunt, et inter aram sancti Ioannis Baptistae et parietem in sarcophago posuerunt.
4 Ubi etiam postmodum ipsius facientibus meritis memoria digna Dominus dignatus est manifestare miracula.
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.129 csg560.286 csg562.105 csg564.178 csg572.119 goe110.66 zhlP00334.68r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik