monumenta.ch > Walafrid Strabo > 8
Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, VII. <<<     >>> IX.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT VIII. [Quam mirabiliter in translatione corporis eius tempestas sedata sit.]

1 Cumque deserto littore incertis se profundi viis commisissent, et summa instantia remigio insistentes sub omni celeritate cuperent remeare, continuo tanta vis pluviae et ventorum prorupit, ut vix effugium se crederent habituros. Sed mira omnipotentis Dei dispensatione et (ut credimus) sancti viri meritis actum est, ut ipsa etiam elementa, quae nobis insensibilia videntur, famulantia sui creatoris imperio, quanti viri reliquiae ibidem veherentur sentirent. Nam pelagus circumquaque imbrifera tempestate commotum, undas in altum suspendens, nihil omnino remigantibus molestiae intulit, sed in quamcunque partem navis devenit, reiectis flatibus tumentes in se fluctus depressit.
2 Et ita omni ex parte undarum molibus, imbrium effusionibus, ventorumque flatibus non parvo dimotis spatio, quasi sepe quadam scapha cingebatur, ut ne una quidem pluviae gutta, quae hinc inde vehementer inundabat, in illam descenderet. Cerei quoque qui in beati Patris obsequium ardentes ad caput pedesque fuerant collocati, lumen primae accensionis nequaquam amiserunt, quoadusque corpus eius ad monasterium deferretur.
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.128 csg560.284 csg562.104 csg564.176 csg572.118 goe110.65 zhlP00334.67v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik