monumenta.ch > Walafrid Strabo > 7
Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, VI. <<<     >>> VIII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT VII. [Qualiter post multum temporis corpus eius sine corruptione repertum sit.]

1 Evolutis autem post transitum eius decem annis, fratres illius per visionem a Domino commoniti sunt, ut corpus chari Patris ad monasterium reducerent. Hoc patefacto divinae voluntatis consilio, undecim ex eisdem fratribus noctu ad locum in quo sancti viri exuviae servabantur deveniunt, et sepulcrum aperientes, corpus eius ab omni corruptione illaesum reperiunt, excepto quod pars extrema pedis unius quam aqua abluebat, tantum colore mutato quasi tabida videbatur.
2 Et congruo satis miraculo prima sanitatis eius indicia claruerunt, ut videlicet tam illaesum a corruptione corpus illius inveniretur, quam liber ipse luerat a crimine, cuius oppositione superatus videbatur ad tempus. Hac itaque devoti fratres rerum novitate perfectius instructi, corpus honorifice sumptum rati imposuerunt, et accendentes candelas, unam ad caput, alteram collocaverunt [Id factum anno 769 recte statuit Hermannus Contractus.] ad pedes.
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.127 csg560.283 csg562.103 csg564.175 csg572.117 goe110.64 zhlP00334.67r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik