1 | Consilio autem inique inchoato et iniquius terminato, vir Dei Othmarus apud villam Potamum [Potamum olim oppidum, teste Ekkehardo infra citando, palatio regio illustre (a quo Potamicus lacus nomen traxit, alias Acronius et Brigantinus dictus), destructum est ab anno 917, quo in loco postea ibi reaedificata arx Bodmen seu Podmen, quam hodie incolunt nobilissimi Bodmeni, uti Goldastus in Ekeehardi caput 1 adnotavit. Hinc non longe distat locus Stein, situs iuxta emersum Rheni e lacu Veneto, ubi Othmarus diem supremum obiit.] palatio inclusus est. Quo cum nullus intrare vel colloqui cum eo permitteretur, aliquot dies absque corporalis sustentaculo victus transegit. Cumque diuturna vexatione famis laboraret, Peragosus [Surio Patgozus] quidam e fratribus eius noctu advenire solebat, et ei victus solatia ministrare. |
2 | Postmodum vero Gozbertus [Apud Goldastum in tomo III Rerum Alamannicarum, pag. 54 et 55, legitur donatio Gautzperti facta Audomaro abbati Durgauginsi de monasterio S. Gallonis VI Kalend. Novemb., anno III regnante Pippino.] quidam, vir potens, dum sibi virum Dei commendari ab iniquis principibus impetrasset, in quadam Rheni fluminis insula nomine Stein iuxta praedium suum custodiae illum deputavit: ubi idem sanctus Pater spirituali tantummodo exercitio, id est orationibus ac ieiuniis vacans, eo liberius Domino deservivit quo ab humana frequentatione curisque saecularibus fuerat absolutus. |
3 | His et similibus notae devotionis insistens operibus, exacto non multi temporis spatio, ab his mundanae perturbationis angustiis ad coelestis latitudinem gaudii, decimo sexto [Chesnio male decimo septimo] Kalendarum Decembrium die commigravit [Expletis non minus quadraginta annis regiminis sui, inquit Walafridus cap. 15 de Miraculis S. Galli; et quidem anno septimo regni Pippini, ex Ivone infra lib. I cap. 5, proinde anno Christi non 758, ut apud Hepidannum, non 760, ut apud Albertum Stadensem abbatem; sed anno 759, ut recte apud Hermannum Contractum legitur. Certe Ioannem Othmari successorem, ex monacho Augiensi, coenobio S. Galli praefuisse anno 761, immo anno 760, patet tum ex charta 44 apud Goldastum, data die Dominico, V Nonas Maias regnante Pippino, id est anno 761; tum ex alia charta 59, data anno octavo Pippini regis, die 15 Ianuarii, in gratiam Ioannis abbatis, quod convenit anno 760.], et corpus eius in eadem insula tumulatum multis deinceps diebus ibidem sine corruptione permansit [Omittit hoc loco Walafridus interitum Sidonii Constantiensis episcopi, ob direptas res monasterii S. Galli, ex cap. 18 de Miraculis S. Galli repetendum.]. |