monumenta.ch > Walafrid Strabo > 5
Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, IV. <<<     >>> VI.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT V. [Quam in obiectione ficti criminis modestiam tenuerit, et qua accusator eius poena multatus sit.]

1 Itaque vir venerabilis, castae [Al., castitate] integer vitae ac morum maturitate grandaevus, in medio concilii collocatur, et in eius accusationem Lambertus falsitatis minister coram omnibus praesentatur: acceptaque loquendi licentia veritatis oblitus, falsitatis assertor dixit se quamdam feminam nosse quae a viro beato vim pollutionis fuisset perpessa. Ad quod fertur nullum dedisse responsum.
2 Cumque plurimis respondere cogeretur obiectis, huiusmodi dicto temperavit eloquium: Fateor, inquiens, me supra modum peccasse in multis, de huiusmodi autem obiectione criminis secreti mei inspectorem Deum invoco testem. Illis autem ut huius facti se excusatione purgaret, attentius ei instantibus, mente securus, conscientia liber, tacitus perduravit.
3 Et quia accusandi licentiam apud iudices patere cognovit, maluit pro sinceritate sui pectoris divino quam humano pro excusatione criminis placere iudicio. Mox ergo ut cunctis claresceret ipsius castimoniam falso fuisse infamatam, Lambertum ultio divina corripuit. Nam febrium vexatione pervasus, paulatim resoluto membrorum vigore contrahi coepit.
4 Sicque omnibus membris status sui amittentibus rectitudinem vel formam, capite ad terram more quadrupedum inclinato, non solum deformitate figurae terribilis, verum etiam viva voce in sanctum peccasse omni tempore fatebatur.
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.124 csg560.278 csg562.101 csg564.173 csg572.116 goe110.63 zhlP00334.66r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik