monumenta.ch > Walafrid Strabo > 4
Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, III. <<<     >>> V.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT IV. [Qualiter a quibusdam iniquis pro zelo iustitiae, quo fervebat, multis affectus sit contumeliis.]

1 Igitur cum iam Dominus meritis eius digna rependere decrevisset, callidus universae bonitatis inimicus bonis eius actibus invidens, eiusque exemplis aliorum vitam dolens proficere, quietem quam in Christi servitio licet non parum laborando possedit, perturbare contendit. Sed, quamvis flatibus temporariae adversitatis pulsata, radicem petrae veritatis habens infixam, paradisi cedrus inconvulsa permansit.
2 Nam Warinus [Litterae Scalcomanni cuiusdam relatae apud Goldastum in tomo II Rerum Alamannicarum, ordine 45, datae leguntur «in anno primo Carlomanni regis sub Roadharto comite;» et aliae Winiberti, ordine 43, datae «die Dominico, VI Idus Octob., anno X, regnante domno Pippino rege Franc. sub Warino comite.» Itidemque aliae ordine 67. Warinus comes adhuc erat anno IV Caroli Magni, ex charta 29. Confer caput 15 Walafridi de Miraculis S. Galli (supra). Stumpfius Warinum Hegoviae, Ruadhardum Turgoviae comites facit; Goldastus in notis ad Ratperti caput 2, Camerae nuntios appellat, ex Ekkehardo de casib. S. Galli, cap. 1 ante medium.] et Ruadhardus, qui tunc temporis totius Alamanniae curam administrabant, diabolo suadente, immanissimo avaritiae morbo praeventi, res ecclesiarum sub sua potestate sitarum magna ex parte in proprietatis suae dominium per vim contraxerunt. Qui cum sibi de possessionibus B. Galli perplura eodem violentiae ausu vindicassent, vir Dei Othmarus non possessionibus terrenis inhians, sed coenobialis vitae in eodem loco rerum ingruente penuria defectum praemetuens, Pippinum regem adiit, ipsique tyrannicam eorum praesumptionem exposuit, pariter protestatus grave eum crimen incursurum si eorum actibus consentiendo faveret.
3 Qua pro causa benevolus princeps utrumque conveniens, interminatus est eis gratia sua illos omnimodis carituros si non ecclesiae Dei quae iniuste abstulerant, absque recrastinatione restituerent. At illi patriam repetentes, vitio rapacitatis infecti et bestiali saevitia efferati, iussionem regiam neglexerunt: virum etiam Dei Othmarum, cum pro hac re iterum principem adire vellet, missis post eum clanculum militibus, vinculis iniectum per vim reduci fecerunt; necnon et Lambertum quemdam, qui fratribus eius professione connumeratus erat, non vitae sanctitate, persuaserunt ut ei ficta quadam machinatione crimen luxuriae impingeret, id elaborantes ut, sanctitate eius huiusmodi suspicionibus infamata, deponendi eum occasionem invenirent.
4 Qua causa plurimi tam dolosae factionis ignari ad concilium [Nempe anno 745, testante Hepidanno his verbis: «Sidonius episcopus Constantiensis et abbas Augiae B. Othmarum de adulterio accusavit, mox missum in exsilium.»] sunt evocati.
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.123 csg560.275 csg562.100 csg564.171 csg572.114 goe110.62 zhlP00334.65r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik