monumenta.ch > Walafrid Strabo > 3
Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, II. <<<     >>> IV.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT III. [Quantam in pauperes misericordiam habuerit.]

1 Quodam etiam tempore ad Pippinum regem veniens, honorifice susceptus est, et inter alia largitatis eius beneficia, ad necessitates fratrum suorum sublevandas argenti libras [Walafridus in libro de Miraculis S. Galli, cap. 11, auctor est Pippinum rogatu Carolomanni fratris multa S. Othmaro donaria concessisse, in his codicem Regulae S. Benedicti et campanum: et coenobii S. Galli praedia diplomate confirmasse.] septuaginta percepit. Sed mox ut ad sua rediret egressus, maximam eiusdem pecuniae partem prae foribus palatii pauperibus erogavit. Paucos autem solidos vix a fratribus qui secum erant compulsus retinuit, quibus postmodum quoddam territorium monasterio vicinum coemit.
2 Dominicorum enim non immemor mandatorum, sui causa de crastino non cogitabat, sciens monachum victu et tegumento contentum esse debere: et ideo paupertatem sibi potius suisque delegit, quam rerum transeuntium possessionem superfluam, expeditis mentibus onerosam.
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.122 csg560.273 csg562.99 csg564.170 csg572.114 goe110.62 zhlP00334.64v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik