monumenta.ch > Walafrid Strabo > 2
Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, PRIMUM. <<<     >>> III.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT II. [Qua conversationis sanctae perfectione nituerit.]

1 His praelibatis, vitae eius sanctitatem liceat summatim perstringere, ut liquido cunctis clareat quibus profectuum gradibus ad hanc gloriam sit evectus. Erat denique parcimoniae sectator eximius, creberrimo macerans ieiunio corpus, ita ut in praecipuis ieiuniorum diebus ex consuetudine bidui abstinentiam continuaret frequentius.
2 Et his contra tentamentorum iacula clypeis praemunitus vigilias amabat, et assiduitate orandi spiritalia nequitiae repellebat. Summae autem humilitatis gratia praecipue praeditus, in tantum voluntariam paupertatem diligebat, ut terrenam gloriam omnibus fugeret modis. Cui etiam haec erat consuetudo, ut si quoquam pro utilitate monasterii eum tendere necessitas poposcisset, vilis miti dorso veheretur aselli.
3 Erat inter caetera tanta in eo pauperum sollicitudo, ut eorum curam per se potius quam per alios exhibere studeret. In eo vero misericordiae opere quod eleemosyna dicitur, vix cuiquam habebatur secundus. Nam ad suscipiendos leprosos, qui a caeteris hominibus seiuncti manere semotim consueverunt, hospitiolum haud longe a monasterio extra eas mansiones quibus caeteri pauperes recipiebantur constituit, et eis curam per se omnimodis impendebat ita sollicite, ut nocturnis etiam horis monasterio saepe digressus, curam infirmitati eorum miro devotionis adhiberet obsequio. Capita siquidem eorum pedesque abluens, purulenta suis manibus vulnera detergebat, et victui necessaria ministrabat, illam semper animo revolvens sententiam quam iustus Iudex misericordibus prolaturus est dicens: Quod uni ex minimis fratribus meis fecistis, mihi fecistis [Matth. 25]. Sicque factum est ut cunctorum qui eum noverant veneratione sublimis, Pater pauperum appellaretur a pluribus.
4 Quem tam pleniter misericordiae studium possederat, ut si quem pauperum nuditatis iniuria torpentem conspiceret, plerumque suis exutus vestibus, miseri contegeret artus, ita ut interdum sine tunica, sola cappa [Id est cuculla, uti discimus ex epistola Theodemari, abbatis Casinensis, ad Carolum Magnum.] contectus ad monasterium remearet. Maluit enim per praesentis pompae contemptum ad indumentum incorruptionis aeternae pertingere, quam per boni operis amissionem futurae nuditatis opprobria sustinere.
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.120 csg560.270 csg562.98 csg564.167 csg572.112 goe110.61 zhlP00334.63v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik