Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, CAPUT PRIMUM. [Quomodo vir Dei Othmarus pro sanctitate vitae cellulae sancti Galli sit praelatus, et regia auctoritate regularem inibi vitam instituerit.]
1 | Igitur Othmarus, genere Alamannorum oriundus, in aetate puerili a fratre suo Raetiam Curiensem perductus est, et in servitio Victoris, earumdem partium comitis, multo tempore constitutus, et litterarum scientia sublimatus, virtutum sectator morumque laudabilium possessor, sacerdotii gradum conscendit, et a supradicto comite benigne retentus, cuidam titulo sancti Florini confessoris praelatus est. |
2 | Cumque morum eius probitas et sanctae vitae munditia longe lateque plurimorum aures rumore dulci respergeret, Waltramnus quidam qui sibi vastitatem eremi, in qua sanctus Gallus cellulam construxerat, velut a parentibus haereditario ad se iure transmissam vindicavit, eumdem Othmarum a Victore supradicto ad praeficiendum eidem cellulae postulavit; et voti compos effectus, cellulam cum omnibus quae ad eam pertinebant, illi solemniter commendavit. |
3 | Atque ut sui melius desiderii convalesceret utilitas, ad Pippinum regem profectus, eumdem abbatem ipsi praesentavit, et locum cui eum pridem praefecerat, proprietatis iure principi contradidit, omni instantia deposcens ut regia auctoritate ex integro Othmarus abbas eidem praeficeretur loco. |
4 | Cuius petitioni iam dictus princeps assensum praebens, locum sibi traditum viro venerabili commendavit, et regularem inibi vitam instituere iussit. At ille regressus, confestim boni mandritae studium in ipso exsecutus initio, undique versum congrua monachis habitacula construxit, et ipsius sacri loci statum ad utilitatem divini servitii studiosissime reformavit. |
5 | Religiosos etiam quosque ita liberalitate sua ad devotionis studium invitavit, ut ex quorumdam donationibus possessiones ipsius coenobii admodum dilataret, et infra paucos annos complures ad sacrae militiam vitae attractos magisterio suo et cura decentissime gubernaret. |