monumenta.ch > Walafrid Strabo >
>>> Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, PRIMUM.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Othmari, 1, PROLOGUS.

1 Finitis duobus libellis quos de vita et virtutibus beati Galli confessoris iuxta fidem quae vel scripto vel dicto ad nos usque pervenerat, vere potius quam lepide composuimus; iubentibus vobis, fratres charissimi, qui in coenobio eiusdem sancti Patris constituti, fervoris eius quem in Dei rebus habuit, sancti strenuitate propositi specimen exhibetis, libet subnectere eam relationem, quae de sancti Patris Othmari studiis et virtutibus per eius merita ostensis vestra assertione et cura litteris est mandata veracibus: quae cum sit veritate plena, ratione perspicua, non ob aliud a nobis est iterata, nisi quia charissimus frater Gozbertus qui idem opusculum edidit, cuius charitati quidquam negare nec volumus nec debemus, id ut fieret postulavit, imo praecepit, quem etiam in hac occupatione instantissimum ergodiocten [Graece ἐργοδιώκτην, id est exactorem operis monitorem: qua voce usus est Hieronymus in Epitaphio Nepotiani.] sine taedio laeti sustinuimus. Itaque lectori credulo sufficiat haec abbreviatio nostra; incredulus autem qui fuerit, ad eam conscriptionem quam sequimur recurrens, multiplici astipulatione testium conventus ad fidem, si gratus est, segnis non erit.
Walafrid Strabo HOME

bsb109317.336 csg560.259 csg562.92 csg564.162 csg572.108b zhlP00334.61v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik