monumenta.ch > Walafrid Strabo > 25
Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, XXIV. Qualiter a populo lapidatus illaesus permanserit. <<<     >>> XXVI. Quod caeteros sanctos non solum vita, sed et virtutibus aequiparaverit.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT XXV. Quomodo voce vocatus superna pro inimicis deprecatus in pace quieverit.

1 Pergenti, sudum dimissa per aera venit:
2 Vos aiens, ascende, virum sanctissime Mammes,
3 Ianua te coeli paradisi et claustra patenti
4 Excipiunt gremio, gaudet te Christus adire,
5 Quamque tibi portat tandem meruisse coronam.
6 Iam propera, sanctus quem Flatus ubique gubernat,
7 Angelicos cernes misso certamine cives.
8 Hic Dominum laudans, orat mox talia Mammes:
9 Haec illis dimitte precor, nec reddere iudex
10 Quae fecere mihi, districto examine quaeras;
11 Talia qui mandas, exaudi talia clemens,
12 Atque animam permitte meam cum pace reverti
13 Ad requiem quandoque suam post praelia mundi.
14 Dixit et aetheriam conscendit spiritus aulam
15 Liber in aeterno semper mansurus honore.
16 At somnus sanctae conclusit lumina carnis.
17 Semina quae lacrymis Mammes infusa ferebat
18 Messuit hic fructu gaudens, qui flebat eundo
19 Fert veniens plenos laetus mercede maniplos.
Walafrid Strabo HOME

csg869.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik