monumenta.ch > Walafrid Strabo > 11
Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, X. Quibus responsis praesidi, confessionem magicarum artium quaerenti, obviaverit. <<<     >>> XII. Ut suspensus equuleo verbera se non sensisse confessus sit.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT XI. Quibus itidem blanditias praesidis obviationibus confutaverit.

1 Hinc aliam tentare viam dementia coepit
2 Iudicis. Invicti iura per Caesaris, inquit,
3 Fortunam numenque deum, nihil esse nefandae
4 Artis apud Mammen, et citius securus abibis.
5 Per nomen confirmo Dei Patris omnia Mammes
6 Laetus ait, Natique simul cum numine Flatus;
7 Ast hominum figmenta sequi saevisque redemptam
8 Daemonibus damnare animam nullo ordine possum
9 Praesidis ira videns sibi fortia tela remitti,
10 Increpat, et dictis ardens pro talibus intus:
11 Nomen, ait, contemne Dei, iamque ipsa negato
12 Iura tui, nostrisque ferens libamina divis
13 Aureliana iubet cunctis quod sanctio comple.
14 Vir Domini solita fretus virtute Tonantis:
15 Quod didici sectabor, ait; qui cuncta gubernat,
16 Huic libare volo, quem solum semper adoro:
17 Daemones ille colat Dominum qui nescit Olympi,
18 Vane puer, nimium praeses seduceris, inquit,
19 Et doleo, nam pulchra tibi nunc suppetit aetas,
20 Et primos teneris ostentat floribus annos,
21 Nec poteris poenas penitus perferre paratas,
22 Fervet enim crudo virtus in pectore magna,
23 Fervida sed languet bellis audacia coeptis.
24 Flectere, frange fidem, facilis fuga, forte furoris
25 Supplicium nostri; Dominumque Deumque negando
26 Offer sacra diis incensa potentibus, hoc est
27 Quod iubet Augustus, quo facto liber abibis,
28 Fultus amicitia. Reddit cui talia Mammes:
29 Iam cessa sperare, miser, mea vota reflecti,
30 Et pro te potius tandem doluisse memento,
31 Atque annos deflere tuos, me desine flere,
32 Cui Dominus protector adest. Volo protinus, inquit
33 Praeses, ut ipse neges quem dicis iure colendum.
34 Non nego, sanctus ait, Dominum; tormenta parari
35 Cuncta iube: tolerabo libens pro nomine Christi.
Walafrid Strabo HOME

csg869.21

Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, X. Quibus responsis praesidi, confessionem magicarum artium quaerenti, obviaverit. <<<     >>> XII. Ut suspensus equuleo verbera se non sensisse confessus sit.
monumenta.ch > Walafrid Strabo > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik