monumenta.ch > Walafrid Strabo > 10
Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, IX. Quemadmodum Caesaream veniens, praesidi innotuerit. <<<     >>> XI. Quibus itidem blanditias praesidis obviationibus confutaverit.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT X. Quibus responsis praesidi, confessionem magicarum artium quaerenti, obviaverit.

1 Interea praeses Mammem iubet ante tribunal
2 Constitui, et verbis adductum pulsat amaris.
3 Tu Mammes, quem fama magum serit, ille vocaris?
4 Servus ait, Christi, Mammes vocor, incola montis.
5 Dic, inquit, magica compescere qualiter arte,
6 Et domitare feras, debes nam pandere, possis.
7 Servio, ait sanctus, Christo, qui cuncta gubernat,
8 Cuius ad imperium substantia flectitur orbis;
9 Illum terra timet, coelum, mare, spiritus omnis:
10 Haec scio et haec fateor, novi nam caetera nunquam.
11 Dixit Alexander: Magicas si pandere fraudes
12 Dissimulando fugis, tormentis fortibus actus,
13 Nudabis quae tecta tenes; dic ergo quod opto.
14 Non, inquit, didici mysteria foeda magorum;
15 Invoco sed Christum, cuius venerabile nomen
16 Omnia sancta facit: carnem tibi cedo terendam
17 Quam cruciare potes, liber sed spiritus iste
18 In Domini virtute manet, quem cuncta tremiscunt.
19 Praeses ait: Magicis poenas contemnere sacris
20 Te video; ne crede tamen me flectere posse
21 Nequitiae commenta tuae, vel carmine ludi.
22 Dixit, et e contra sanctus fert talia Mammes:
23 Odit quippe Deus vitamque genusque magorum,
24 Et magus esse nequit Domini qui flagrat amore;
25 Non tua, scito, miser, timeo tormenta minasve,
26 Salvatoris habens scutum, qui sidera servat,
27 Qui me teque suo iudex sub iure retentat,
28 Quem colo, quem solum per legem doctus adoro.
29 Praeses ait: Diversa studes opponere veris:
30 Hactenus artifici licuit lusisse loquela,
31 Iam montana mihi citius secreta patescant.
32 Et quid, ait, tibimet, iudex scelerose, fatebor?
Walafrid Strabo HOME

csg869.19

Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, IX. Quemadmodum Caesaream veniens, praesidi innotuerit. <<<     >>> XI. Quibus itidem blanditias praesidis obviationibus confutaverit.
monumenta.ch > Walafrid Strabo > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik