monumenta.ch > Walafrid Strabo > 6
Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, V. Ut agrestia cum mitibus mulgens, et caseos pauperibus tribuens apud praesidem sit delatus. <<<     >>> VII. Qualiter ipsos concursu agrestium territos de se si consolatus; in quo de nominis eius diversitate.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT VI. Qua missos praesidis humanitate susceperit.

1 His commota super furibundi praesidis ira,
2 Ire duos equites sanctumque adducere iussit.
3 Obvius his Mammes montis scandentibus alta:
4 Quo properatis, ait? Mammetem quaerimus, aiunt.
5 Si nosti, monstrato viam, qua mansit et ipse,
6 Vel qua pascat oves. Non huius nominis, inquit,
7 Hic cognosco virum, nec huius mansio nota est.
8 Non trepidans hoc dixit enim, sed verba monentis
9 Implevit Domini, sanctos qui iussit apertas
10 Declinare minas, ut servet iussa, peregit
11 In solo sermone fugam. Nam caetera fortis
12 Tentamenta tulit, pro Christo ponere malens
13 Quam servare animam, verbisque sequentibus ipsum
14 Non timuisse docet: Mammes cur quaeritur, inquit,
15 Declarate mihi et vobis monstrabo videndum.
16 Proditione, aiunt, pulsantur praesidis aures,
17 Audit et hunc puerum magicis confidere rebus
18 Et domitare feras et agrestibus imperitare.
19 Ille, Dei dono monitus, respondit: Eamus,
20 Gustemusque prius, tum iussa facessere tempus:
21 Adductisque domum convivia larga paravit,
22 Panis, aquae niveique apponens munera lactis.
23 Non tantum propriis precibus dilexerat hostes,
24 Verum quod sancti monuit sollertia Pauli
25 Esuriemve sitimve pati non pertulit ipsos.
26 Hinc videas mentem prunas tetigisse calentes,
27 Dum velut affines Mammem venerantur amicum.
28 Et redeunt sanctae testes virtutis opimi.
Walafrid Strabo HOME

csg869.14

Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, V. Ut agrestia cum mitibus mulgens, et caseos pauperibus tribuens apud praesidem sit delatus. <<<     >>> VII. Qualiter ipsos concursu agrestium territos de se si consolatus; in quo de nominis eius diversitate.
monumenta.ch > Walafrid Strabo > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik