monumenta.ch > Walafrid Strabo > 2
Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, PRIMUM. Patria et pueritia viri sancti. <<<     >>> III. Quomodo in campum a Domino vocatus virgam et Evang. invenerit.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Mammae, CAPUT II. Qualiter tempore persecutionis solitudinem duodecennis cum pecoribus petierit, et quid ibi fecerit.

1 Et iam bis senos puerilis flosculus annos
2 Attigerat, eum saeva mali lex Aureliani
3 Ecclesiae mactaret oves, vastaret ovile,
4 Lictoresque pium sequerentur ubique, tyranne
5 Praecipiente, genus, variis ut corpora poenis
6 Afficiant variis nolentum solvere divis
7 Liba precesque patrum. Mox ergo ut vidit in ipsa
8 Caesarea puer ista geri, fanisque profanis
9 Seductos servire choros, non passus inerti
10 Tantum animo tolerare nefas, quascunque parentum
11 Cura paravit opes sprevit, montemque petivit
12 Mentem carne sequens, mansit quae semper in alto
13 Contemplata Deum, regumque aequabat opimas
14 Delicias in lacte gregis; has denique solum
15 Ad montem perduxit opes, pascebat ovillum
16 Ipse pecus, victumque sibi quaerebat ab illo.
17 Saepius insistens precibus, librisque legendis
18 Otia longa trahens vitam sine crimine duxit.
19 Quod montem petiit monitis consensit Iesu.
20 Excidii qui signa canens, hoc addit agendum:
21 Tunc qui plana colunt, ad summa cacumina tendant,
22 Maturentque fugam. Mores imitatus avitos
23 Pavit oves simplex, magni sectator Iacob;
24 Alter Abel, patriarcharum sanctissima proles.
Walafrid Strabo HOME

csg869.9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik