monumenta.ch > Walafrid Strabo > 47
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XLVI. <<<     >>> XLVIII

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XLVII. [Scotus a multiplici debilitate curatus.]

1 Nuper quoque de natione Scotorum, quibus consuetudo peregrinandi iam pene in naturam conversa est, quidam advenientes, unum e suis conviatoribus multiplici peste possessum in eodem monasterio dimiserunt. Qui cum aliquantis ibidem moraretur diebus, et quotidie infirmitatis suae remedium plena fide deposceret, nocte quadam senem sibi per somnium vidit assistere, gestu et habitu venerandum, quem quis esset interrogans, beatissimum Gallum fuisse perdidicit.
2 Et protinus ad illum: Cernis, inquit, o domine, toto me corpore dissolutum, meritorum tuorum quotidie evidentiam praestolari. Noli ergo quod te aliquando credo facturum differre diutius. Ad hoc enim huiusque me reservatum esse cognosco, ut sicut his Barbaris virtus tua latissime claret, ita etiam gentis tuae hominibus meritorum tuorum fulgor innotescat et claritas.
3 Scis ipse, scis, inquam, a natali solo quam longe sim disiunctus, quantaque inter peregrinationis angustias corporis debilitate compressus. Succurre citius, opitulare quantocius. Qua ille motus querimonia, vultu placido paucis ita respondit: Die mortalibus reddita ecclesiam petito, et videbis divino te melius sublevari consilio, quam patriae vel parentum solatio. Mane facto, summo animi gestiens ardore ad basilicam properat, et iuxta tumulum beati Galli promissionis memor precibus insistit.
4 Post orationem et lacrymas, angulo sarcophagi adnixus, coepit se sensim erigere; nec prius lecti angulum cui innitebatur deseruit quam statura erecta et accepto robore per se ire et redire potuisset. Qui tempore procedenti plena sanitate donatus, in eodem monasterio precibus et sanctae vitae deserviens hactenus conversatur.
Walafrid Strabo HOME

bav846.99 bsb109317.335 csg560.255 csg562.90 csg564.159 csg572.108

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik