monumenta.ch > Walafrid Strabo > 44
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XLIII. <<<     >>> XLV.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XLIV. [Paralytica sanitati restituta.]

1 Puellam paralysi multo tempore laborantem sui ad monasterium detulerunt. Quae in ecclesiam deportata, ad lectionem Evangelii, quae in nocturnis secundum consuetudinem regularis officii recitatur excubiis, circumstantes, ut se a terra sustollerent, et inter manus sustentarent, coepit rogare: cumque sublevata fuisset, dimitti se postulavit.
2 Illis autem id facere metuentibus, ne forte casu subito laederetur, valere se confidentius affirmavit. Igitur dimissa, per se stetit, ac deinceps totius corporis resumpto vigore, sana recessit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.98 bsb109317.333 csg560.252 csg562.89 csg564.158 csg572.107

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik