monumenta.ch > Walafrid Strabo > 35
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XXXIV. <<<     >>> XXXVI.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XXXV. [Pharus cum lampadibus mirabiliter servata.]

1 Alio quoque tempore, frater quidam, qui in eadem ecclesia custodis fungebatur officio, cum pharum [Id est instrumentum pensile quo lampades suspenduntur in templis.] quae ante altare sancti Galli pendebat, pro incendendis luminaribus ad inferiora deponere debuisset, incaute funem quo ipsa pharus dependebat retraxit. Qui statim e manu dilapsus, paxillum cui insertus erat de pariete extraxit.
2 Cumque eadem pharus sub nimia celeritate solo appropiasset, repente substitit, et absque ullo humanae retinaculo artis in aere suspensa remansit. Custos igitur, miraculi stupore perculsus, allato igni lampades omnes accendit, et plurimis hoc factum cernentibus, absque pinguedinis effusione seu diminutione lucernarum, altius ipsam pharum quam pendere solebat, retraxit.
3 Deo itaque laudes a cunctis, gratiae referuntur ab omnibus, qui ad declaranda Patris eximii merita, stupendi novitate miraculi, lumen sanctis aptatum usibus, vel ad horam loco venerabili deesse passus non est.
Walafrid Strabo HOME

bav846.96 bsb109317.325 csg560.239 csg562.85 csg564.149 csg572.99

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik