monumenta.ch > Walafrid Strabo > 29
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XXVIII. <<<     >>> XXX.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XXIX. [Furtum per visionem indicatum.]

1 Videtur huic operi inserendum quantum Dei famulus invigilet ad eorum res defendendas, qui eius suffragia devote postulare contendunt. Puer quidam, qui postmodum corpori eiusdem congregationis insertus, haec eadem attestari solebat, cum adhuc primaevae aetatis flore gaudens, inter scholasticos monasterii cuiusdam Dominicae noctis solemniis interesset, quidam e vicino territorio mansionem eius irrupit, ipsiusque codicem et quaecunque inibi reperire poterat, furatus abscessit.
2 Puer de basilica regressus, damnum quod illatum est, largo fletu perdoluit. Porro fratri illius foras monasterium posito senex quidam eadem nocte vultu placido in somnis assistens, cuncta quae erga puerulum acta erant indicavit. Nomen etiam furis locumque ubi commoraretur edixit, tempus pariter eiusdem furti depromens.
3 Ille fidem visioni accommodans, ad monasterium regressus, quod in somnis audierat factum invenit: moxque indicia quae perceperat secutus, absque difficultate furem deprehendit, et omnia quae ablata fuerant recepit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.94 bsb109317.319 csg560.229 csg562.81 csg564.143 csg572.103

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik