monumenta.ch > Walafrid Strabo > 25
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XXIV. <<<     >>> XXVI.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XXV. [Miraculo olei defluentis anxietas increpata custodis.]

1 Illud quoque libet ostendere evidenti miraculo quomodo vir sanctus quosdam in suo servitio de penuria rerum trepidantes corripuerit, et modicae fidei pusillanimitatem confortarit. Ecclesiae eius custos, dum quodam tempore olei copiam ad luminaria instruenda non haberet, lumen quod in crypta omnibus ardere noctibus solebat quadam nocte exstinxit, quia lumen quod ante superius altare et tumbam ardebat, per quamdam fenestram radios suos ad altare infra cryptam positum dirigebat, et sufficere utrique loco credebatur.
2 In eadem autem lampade vitrea, quam exstinctam a custode retulimus, aqua inferius et olei pinguedo desuper erat. Mirabilem rem dicturus sum, ita totum oleum per rimam in fundo repertam guttatim ad terram defluxit, ut nil aquae deesse videretur. Idemque liquor per terram usque ad altare decurrens, pallam eius lineam ascendendo occupavit, et ita usque ad medietatem infecit, ut nunquam deinceps ablui potuisset.
3 In quo quid potissimum mirer invenire non potero: utrumne quod oleum subtus aquam depressum est, an quod aqua per eamdem fracturam non defluit, vel certe quod oleum de pavimento in pallam sursum ascendit. In quibus tamen omnibus, et virtutem sancti viri ostensam et stultam parcitatem ministri increpatam non ambigo.
Walafrid Strabo HOME

bav846.92 bsb109317.315 csg560.219 csg562.77 csg564.137 csg572.93

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik