monumenta.ch > Walafrid Strabo > 24
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XXIII. <<<     >>> XXV.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XXIV. [Puella a daemonio liberata.]

1 Praeterea tam multi a furore daemonum per eiusdem sancti Patris merita sunt liberati, ut si omnium curationem commemorare velimus, fastidiosis lectoribus occasionem murmurandi tribuamus. Unum ergo ex pluribus replicamus, ne hoc virtutum genus viro sancto defuisse putetur. Puella quaedam, saevissima hostis antiqui vexatione detenta, et non ignobilium labore parentum ad monasterium perducta, cum oratorium beati Galli confessoris intrasset, statim horribili daemonis infestatione agitata, ad terram concidit, miserabiliter se discerpens, horrendo clamore spurcissima verba coepit effundere.
2 Qua causa unus e fratribus, Stephanus nomine, miseriae illius compassus, tandiu super eam exorcismum recitavit, quoadusque eadem vexatio finiretur. Resipiscenti autem puellae modos poenitentiae indixit, seseque pro illa in orationibus ac ieiuniis exercere coepit. At misera femina ut de prohibitis escis quidlibet usurpavit, tam acriter eam continuo daemon invasit, ut vix a multis teneri potuisset.
3 Cumque identidem ad eumdem locum perducta esset, et Stephanus supradictus iterato super eam exorcismum recitasset, animal parvulum in modum bruchi nigerrimum ab eius ore prolapsum est. Hoc viso cum idem frater attentius adiurationi insisteret, tribus vicibus singulorum similitudo bruchorum ore excidit feminae.
4 Quae animalia dum astantes manu capere niterentur, subito disparuerunt. Puella autem eadem hora surrexit incolumis, et reliquum vitae suae tempus absque ulla daemonis infestatione peregit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.91 bsb109317.314 csg560.217 csg562.76 csg564.135 csg572.92

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik