monumenta.ch > Walafrid Strabo > 21
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XX. <<<     >>> XXII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XXI. [Quomodo ille qui silvam publice incenderat correptus sit.]

1 In possessione quadam eiusdem monasterii, quaedam silvula ob porcorum pastum custodiebatur ne passim a multis consumeretur incisa. Hanc pauper quidam occulte solebat adire, et furtim inibi multa praecidendo, grande damnum inferre. Itaque die quadam, cum iuxta morem suum latenter intraret, et pauca succideret arbusta, gladius quem tenebat, tam valide manui eius adhaesit, ut illum deponere nullatenus potuisset.
2 Agnoscens igitur cuius rei causa mulctatus sit, ad basilicam in honore beati Galli constructam festinavit, diuque orationibus incumbens, manu resoluta gladium ante altare dimisit. Egressus vero cogitare coepit nihil obesse si ligna quae praeciderat domum deferret, non autem prodesse si putrefacta perirent. Subiunctis ergo bobus carpento, ad silvam remeat, et praecisa in unum comportat.
3 Quae cum vehiculo vellet imponere, dolore quodam praevalido ceu stimulis urgeretur, in posterioribus attactus est. Quo cum sine mora manum protenderet, gladium quem coram altari dimiserat, fortuito recepit. Digitis autem manubrium constringens, detestabile munus tam valide retinuit, ut articulorum iuncturae invicem laxari putarentur. Tum miser dolore compulsus, ad ecclesiam recurrit, ibique prostratus, veniam pro commisso et absolutionem manus deposcit.
4 Cumque diu in oratione persisteret, et gladium nequaquam dimittere potuisset, iuramento tandem ac voto promisit nunquam deinceps se damnum beati Galli rebus illaturum. Mox manus aperta gladium deposuit. Qui ob testimonium miraculi in eodem loco suspensus, multo tempore ibi permansit, invasoribus ecclesiasticarum rerum grande timoris pondus incutiens.
Walafrid Strabo HOME

bav846.90 bsb109317.308 csg560.208 csg562.74 csg564.130 csg572.89

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik