monumenta.ch > Walafrid Strabo > 19
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XVIII. <<<     >>> XX.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XIX. [Miraculum in sagina porcorum exhibitum.]

1 Peracta superioribus sententiis relatione, qua nos satis vere comprehendisse credimus quomodo sacer locus per merita beati Galli sit diffamatus et possessionibus dilatatus, necnon quibus sit malevolorum quorumdam molitionibus impetitus, et quae quosdam humiliaverit ultio; nunc replicandum esse censemus quanta beatus vir praesidia sibi famulantibus ad res suas custodiendas vel defendendas accommodet, quaque auctoritate se postulantibus et de se praesumentibus multiformi genere virtutum succurrat, Domino meritorum eius magnitudinem signorum assiduitate mortalibus declarante.
2 Quodam tempore dum sterilitas terrae fructus arborum non solum porcis, sed etiam silvestribus feris, vel animantibus denegaret, ita ut in proximis eremi partibus nusquam sagina posset inveniri, qua sues qui in usus monasterii nutriebantur pasci potuissent, occulto quodam impulsu grex suillus per silvarum avia celeri cursu coepit abscedere, transvadatoque Rheni fluminis alveo, remotioris eremi secreta penetravit.
3 Subulcus autem subitam sui pecoris fugam miratus, evestigio insequitur, et gregem quem pessum ire putabat, reperit copiosissimis pascuis immorantem. Cumque viam reduendi nesciret, mansit ibi, fructibus arborum et carnibus victitans, donec grex totus affatim carnibus gravaretu obesis. Itaque domum redire cupiens, coepit anxie cogitare quo ingenio ignotum iter aggredi potuisset. Nocte igitur quamdam vidit in somnio senem quemdam reverendi habitus et vultus, canitie venerabilem, dicentem sibi: Quia, ut video, porci quos sequeris, ubertim sunt saginati, iam redire parato. Qui dum responderet se viam nescire dixit illi: Scrofam quam totus grex quasi ductricem sequi solet, caedito, et quocunque illa praecesserit, tendito gressum.
4 Quod dum ille faceret, et praeeuntem diligenter sequeretur, sine errore ad monasterium, cunctis aliud suspicantibus, ex opinato pervenit. Qua in re quid aliud quam beati Galli merita claruerunt, dum ad usus sibi famulantium ignotum animantibus pastum ostendit, et ea rursus mirabili ordine ad propria revocavit?
Walafrid Strabo HOME

bav846.89 bsb109317.303 csg560.202 csg562.71 csg564.126 csg572.86

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik