monumenta.ch > Walafrid Strabo > 17
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XVI. <<<     >>> XVIII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XVII. [Quod damnum in rebus suis pro eadem temeritate incurrerit.]

1 Fertur siquidem eumdem episcopum aliquando ad iter hostile sibi de ipsius monasterii sumptibus viaticum praeparari iussisse. Quod dum fratres praetermittere non auderent, ea quae iussa fuerant navi imposita per quorumdam manus fratrum ad episcopum transmiserunt. Cumque qui missi fuerant navigare coepissent, avis quaedam, ut saepe ipsi testati sunt, ante eos apparuit, et quasi ducatus eis officium esset praebitura, facili praeibat volatu.
2 Et dum per totius lacus vastitatem ipsius incognito uterentur ducatu, prospero tandem successu ad portum venientes, quid haec novae ducis obsequia portenderent mirabantur: illisque quam partem peteret diligenter notantibus, domum quamdam littori contiguam, in qua res praefato itineri aptae servabantur, intravit. Mirum dictu! mox eamdem cellam flamma corripiens, in altum prorupit, et omnia quae ibidem congesta fuerant, penitus consumpsit, ut nihil eorum omnino huic incendio superesset.
3 Fiebatque iusto Dei iudicio, ut qui aliena per potentiam rapuerat, suis per supernam iustitiam fraudaretur.
Walafrid Strabo HOME

bav846.88 bsb109317.300 csg560.197 csg562.70 csg564.123 csg572.84

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik