monumenta.ch > Walafrid Strabo > 16
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XV. <<<     >>> XVII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XVI. [Qualiter eorumdem instinctu Sidonius episcopus eumdem locum invaserit.]

1 Hoc itaque ita rebus humanis subtracto, praedicti comites sublatas sancti loci possessiones retinentes, Ioannem quemdam monachum de proximo monasterio in eius locum subrogaverunt: ac deinde, ut suae tyrannidis crimen augmentarent, Sidonium [De eo ita iam laudatus Hepidannus: «Anno 746, Sidonius, episcopus Constantiensis Ecclesiae et abbas Augiae, beatum Othmarum in synodo de adulterio accusatum damnavit, mox missum in exsilium;» qui Sidonius, Othmaro abbate mortuo, «administrationem coenobii» sancti Galli anno 757 «per vim suscepisse» dicitur] Constantiensis Ecclesiae praesulem instigarunt ut idem monasterium episcopii partibus subiicere studeret. Et hoc idcirco fecerunt ut eo licentius, ipso machinationibus eorum favente, ea quae iniuste abstulerant, retinere potuissent.
2 Pontifex igitur cum suasionibus eorum libenter praeberet assensum, monasterium ingressus, fratres opprimere et eumdem locum episcopii rebus subiicere molitus est. Porro fratres, dum potentiae illius resistere non auderent, maluerunt eius ditioni parere quam tot adversitatibus implicari. Sed sequentia probant quam perverse egerit, qui per avaritiae morbum sacri loci privilegium ausus est violare.
Walafrid Strabo HOME

bav846.87 bsb109317.299 csg560.195 csg562.69 csg564.122 csg572.83

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik