monumenta.ch > Walafrid Strabo > 15
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XIV. <<<     >>> XVI.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XV. [Quomodo Othmarus abba ab iniquis primatibus sit afflictus.]

1 Igitur Othmarus abba, cum multis annis idem coenobium strenue rexisset, possessiones ipsius loci, religiosis quibusque circumquaque degentibus ob amorem mercedis aeternae plurima suae largitatis dona conferentibus, in tantum amplificavit, ut infra paucos annos, suppetente exteriorum copia rerum et vitae eius clarescente munditia, multorum Pater existeret monachorum.
2 Comites vero quidam Warinus et Ruodhardus [Hepidannus ad an. 758: «Warinus, inquit, et Ruodhardus beatum et sanctum virum Othmarum multis iniuriis affligebant: ipse vero plenus dierum, plenus etiam sanctitate meritorum, de angustiis huius vitae eripitur, atque in insula Rheni fluminis quae vocatur Stein sepultus est.» De S. Othmaro suo loco.], qui totius fere (al. tunc) Alamanniae curam administrabant, cum infra ditionis suae terminos ecclesiasticarum non minimam partem rerum suae proprietatis dominio per potentiam subiicere niterentur, maximam de eiusdem monasterii possessionibus partem sibimet vindicarunt.
3 Nam tributa quae bonae memoriae Pippinus eisdem fratribus concesserat, abstulerunt, aliaque quamplurima quae ex donatione quorumdam religiosorum eidem coenobio fuerant contradita, suae rapacitatis abstraxere protervia. Insuper ipsum etiam abbatem, cum pro hac re apud principem illos accusasset, vinculis iniecerunt, et in quamdam Rheni fluminis insulam, iuxta locum qui Stein dicitur, in custodiam relegarunt. Ubi cum aliquantum temporis sub arctissima districtione mansisset, de carcere huius vitae ad laetitiam commigravit coelestem, expletis non minus quadraginta annis regiminis sui, quo sancti illius loci statum et gloriam nobiliter amplificavit et auxit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.87 bsb109317.297 csg560.193 csg562.68 csg564.120 csg572.82

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik