monumenta.ch > Walafrid Strabo > 14
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, XIII <<<     >>> XV.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT XIV. [Paralyticus caecus et surdus beati Galli meritis sanatus.]

1 Quia igitur, Domino custodiente, pii pastoris corpus a devotarum septis ovium auferri non potuit, dignum fuit ut miraculis fidem facientibus virtus meritorum eius ibidem cunctis manifeste claresceret. Quidam namque de vicino (al., Tucino) territorio, cum diuturna aegrotatione vexatus lecto decumberet, subrepente humore nocivo, oculorum lumen auriumque sensum amisit.
2 Deinde plantis pedum retortis ad nates, tanta depressus est infirmitate, ut de solo pectusculo vitae manarent fugacis indicia. Qui a suis ad monasterium vehiculo delatus, dum petentibus amicis in ecclesia beati Galli unius spatium noctis ducere permissus a custode fuisset, solusque ibidem pernoctaret, circa gallorum cantum in subito mentis excessu quatuor viros candidissimis indutos vestibus oratorium introire conspexit.
3 Qui dum altari appropiantes, diutissime dulci modulaminum alternatione concinerent, unus eorum laudibus finitis ad lecticam in qua clinicus decumbebat accedens: Quid, inquit, causae est, o homo, quod hic pernox tenebrarum transigis solus horrorem? Crede tantum, et ab hac infirmitate deinceps eris securus. Ergo sanus exsurge, liber egredere. Qui protinus surgens, et omni debilitate submota egressus, ad suos sanus abscessit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.86 bsb109317.296 csg560.191 csg562.67 csg564.119 csg572.81

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik