monumenta.ch > Walafrid Strabo > 10
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, IX. <<<     >>> XI.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT X. [Pronuntiatio scriptoris de qualitate operis assumpti.]

1 Descriptis his quae priscorum solertia de vita, fine et virtutibus beati Galli ad nos usque scripto transmisit, hinc ea stylo comprehendere tentabimus quae a fidelissimis testibus indicata, a charissimo fratre Gotzperto litteris sunt mandata. In quibus primo quomodo vel quando in coenobio beati Galli regularis vitae instituta servari coepissent, liquido declaratur: deinde quibus miraculis eiusdem Patris virtus cunctis effulserit, probabiliter exponitur, commemoratis pariter singulorum quae introducuntur assertoribus. Quae idcirco novis dictionum positionibus ordinare voluimus, ut cum prioribus aliquam similitudinem locutionis habeant, et brevitatis compendio succincta, fastidiosis lectoribus onerosa non fiant.
2 Siquidem nomina eorum qui scribendorum testes sunt vel fuerunt, propter sui barbariem, ne Latini sermonis inficiant honorem, praetermittimus; scientes de veritate dictorum a fidelibus non esse dubitandum; quippe qui norunt nihil horum quae referimus Deo impossibile esse, in quo fit quidquid per sanctos mirabiliter et laudabiliter fit.
3 Sed et si quis earumdem rerum testes nosse desiderat, in conscriptione quam sequimur poterit invenire. Inseremus quoque huic operi nonnulla quae non scripturae testimonio, sed veracium virorum relatione didicimus. In quibus omnibus, quantum ad nos attinet, veritatis lineam servare studebimus, neque per amorem falsi aliquid de nostro inserentes, neque per invidiam veri quippiam ex voto celantes.
4 Et quia nos scripta vel dicta sequimur aliorum, ad illos veritas rerum, ad nos pertinet abbreviato dictionum et adunatio rationum.
Walafrid Strabo HOME

bav846.83 bsb109317.285 csg560.174 csg562.62 csg564.108 csg572.74

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik