monumenta.ch > Walafrid Strabo > 8
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, VII. <<<     >>> IX.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT VIII. [Correctio eius qui caballum quem voverat fraude retinuit.]

1 Neque illud silentio praetereundum videtur quod in supradicto pago temporibus Pippini regis contigisse refertur. Quidam vir nomine Willimarus, gravi infirmitate depressus, sub voto promisit se equum vivum duosque boves, si pristinae restitueretur sanitati, ad ecclesiam beati Galli donaturum. Cumque illa die confortaretur, et plenam recepisset sospitatem, contigit ut cum Bicthilone domino suo causa orationis ad cellulam sancti viri eodem vectus equo veniret.
2 Igitur cum post orationem omnes illi qui simul advenerant digressi non longe essent ab ecclesia, equus quem sponsor infidelis postquam voverat fraude retinuit, repente substitit: et licet eum sessor calcaribus urgeret ac verberibus fatigaret, nusquam potuit commoveri. Videntes hoc qui aderant, coeperunt inquirere huius miraculi causas. At ille, confusione digna correptus, prodidit reatum, et fraudem quam in voto fecerat confessus aperuit. Reversi autem omnes pariter, equum obtulerunt ad limen ecclesiae, et, benedictione percepta, ad sua sine obstaculo redierunt.
3 In quo facto, et divina pietas, et sancti viri virtus apparuit, dum is qui per se resipiscere noluit, per correptionem ad correctionem pervenit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.83 bsb109317.283 csg560.170 csg562.60 csg564.106 csg572.72

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik