monumenta.ch > Walafrid Strabo > 7
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, VI. <<<     >>> VIII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT VII. [Quomodo donarium sancto deferendum ab incendio sit reservatum.]

1 Tempore igitur Carlomanni maiorisdomus, miraculum memoria dignum per merita sancti Patris effectum, huic operi inserere utile iudicamus. Vir quidam pauperculus in pago qui Perahtoltespara dicitur, ex summa devotione cum uxore sua ad cellam beati Galli causa orationis properare disposuit. Cuius intentione devotionis, dum mulier pallulam quam in loco oblatura erat, contextam paravisset, involvit eam formella [Id est circulo cereo. Sic, I Regum, XVII, 18: decem formellas casei. Septuaginta habent τρυφαλύδες: quam vocem Gaza apud Aristotelem formaginem reddidit, qua voce Franci et Itali etiamnum caseum appellant. Haec Goldastus.] cerae, quam simul oblatum ire cogitabat, et in arca sua inter alia vestimenta reposuit. Contigit autem, dum ire pararent, domum illorum cum omnibus quae infra illam erant rebus igne cremari.
2 Cumque consumptis omnibus flamma cessante sopitum fuisset incendium, coeperunt inter favillarum cumulos ferramentorum reliquias quaeritare. Et ecce inveniunt (mirum dictu!) ceram pallula involutam inter cineres et carbones, nihilque in eis laesionis apparuit, cum ipsam arcam et quidquid aliud in illa repositum erat penitus consumpsisset incendium.
3 Viso igitur tantae virtutis miraculo, et benedixerunt Deo, et iter quod disposuerant, peregerunt. Et narrantes fratribus quae gesta fuerant, obtulerunt donarium, quod huic voto consecratum, in supremis non poterat perire periculis. Servatae sunt autem ibi eaedem res in testimonium post futuris, usque ad tempora Othmari abbatis.
Walafrid Strabo HOME

bav846.82 bsb109317.281 csg560.168 csg562.59 csg564.104 csg572.71

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik