monumenta.ch > Walafrid Strabo > 4
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, III. <<<     >>> V.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 2, CAPUT IV. [Quo miraculo palla super lectum sancti incensa redintegrata sit.]

1 Alio tempore, diaconus quidam nomine Stephanus, dum in eiusdem Patris sancti ecclesia custodis fungeretur officio, quadam vespera incensam oratorio inferens candelam, posuit eam supra candelabrum iuxta beati viri sepulcrum; quae a rectitudine status vergens in partem, ardens cecidit super aram sepulcri. Cuius ardoris violentia unam comprehendens pallam, usque ad medietatem exussit, et ita restincta est, nihil lecto, nihil baculo qui in eo pendebat, vel aliis linteaminibus super sepulcrum expansis inferens laesionis.
2 Qua ex re colligitur ad declarationem virtutum beati viri potius quam ad damnum rebus eius inferendum idem evenisse incendium. Quia, ut in sequentibus apparet, pallam quam levis flamma diminuit, virtus manifesta restituit. Mane itaque facto, fratres, oratorium ingressi, quid factum fuerat perviderunt, et admiratione non minima sunt perculsi.
3 Tertia vero die, cum ad matutinale convenirent officium, invenerunt in oratorio cereos ardentes, et duos iuvenes stantes, unum ad caput et alterum ad pedes, distendentes inter se pallam quae pridem fuerat ignis attacta vaporibus. Hoc viso, timore nimio conterriti, cum celeritate egressi, ad lectulos redierunt. Cumque se collocarent, ecclesiae campanum insonuit, et auditi sunt duo chori, incredibili alternantium personarum dulcedine perstrepentes. Igitur die illa nequaquam ausi sunt oratorium introire.
4 Die autem sequenti, ante ostium eius unanimiter conglobati, prostraverunt se in orationem; et cum surrexissent, cum magno timore intrantes invenerunt pallam quam partim ignis assumpserat super lectum expansam, sicut prius expandi solebat, nulla imminutionis habentem indicia; sed potius latitudinem vel longitudinem eius trium auctam esse magnitudine cubitorum.
5 Huius perspicuitate miraculi hilares facti, benedixerunt Domino, qui tam manifestis gratiae virtutibus servi sui merita declarare dignatus est.
Walafrid Strabo HOME

bav846.81 bsb109317.277 csg560.161 csg562.57 csg564.100 csg572.68

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik