1 | Quia igitur, o beatissimi Patres, vita et virtutes sancti Galli, si in unum compingantur librum, possunt ob sui prolixitatem aliquod legenti ingerere fastidium, statui duobus hoc opus libellis distinguere, ut prior illorum vitam eius et actus usque ad sepulturam illius veridica relatione perducat; sequens, mirabilia quae postmodum pro meritis eius Dominus ostendit: primo videlicet ea quae priorum ad nos scripto perlata sunt retexat; deinde quae a probatissimis testibus indicata, nostra aetate a Gotzberto charissimo fratre litteris sunt mandata, subnectat: ne quod particulatim scriptum est, laciniosa divisione disiungatur, sed potius quod iunctum est parilitate factorum, sit etiam copulatum comprehensione dictorum. |