monumenta.ch > Walafrid Strabo > 34
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XXXIV. [Miraculum in cereis ostensum.]

1 Dum beati corporis thesaurum felix locus intra se suscepisset, volens Dominus de morte famuli sui moerentibus consolationis praebere medelam, novitate miraculi patefecit qua apud se claritate spiritus fulgeret amici. Nam duo cerei in castro dum corpus eius elevaretur accensi, ita ardentes delati sunt usque ad locum sepulturae.
2 Positi autem, unus ad caput, alter ad pedes, per triginta deinceps dies (mirabile dictu!) non deficiendo ardebant, et ardendo non deficiebant. Et ut monstraretur has durandi vires cerae liquenti coelitus attributas, de eius miraculi materia plurimae in posterum virtutes emanarunt. Nam quicunque dentium fatigati doloribus, vel oculorum lippitudine, vel aurium praeclusione laborantes, de eisdem cereis quippiam cerae tulerunt, et locis quae huiusmodi tenebantur incommodis aptaverunt, optatae celeriter dona percepere salutis.
3 Post haec tanta virtus ad sanandos variis infirmitatibus depressos, apud sepulcrum beati viri cunctis illuc venientibus, et orationum eius suffragia fideliter postulantibus apparuit, ut et fama tanti meriti cunctis quae circumpositae erant regionibus innotesceret, et locus ipse non mediocriter frequentaretur a populis.
Walafrid Strabo HOME

bav846.77 bsb109317.268 csg560.141 csg562.49 csg564.88 csg572.62 zhlP00334.61r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik