monumenta.ch > Walafrid Strabo > 31
Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, XXX. <<<     >>> XXXII.

Walafrid Strabo, Vita Sancti Galli, 1, CAPUT XXXI. [Debilis per vestimentorum sancti viri munus acceptum sanatus.]

1 Congruum videtur in hoc loco retexere miraculum quod Dominus inter sui confessoris exsequias exhibere dignatus est; quo liquido cunctis ostenderet servum suum secum veraciter tunc vivere, dum carnis eius carcere liberatur. Erat ibi quidam mendicus tanta per omnes membrorum iuncturas debilitate contractus, ut penitus inter alias suae infirmitatis molestias incessu pedum careret.
2 Huic dum presbyter indumenta viri Dei distribueret pauperibus, caligas eius cum calceamentis dedit. Statimque debilis, pro accepto munere summo repletus gaudio, ut sacras cruribus et plantis aptavit exuvias, per omnes artuum compages repente solutus est; et exsiliens, voce clamavit ingenti, et gratias egit Domino et Gallo, per cuius merita redditam sibi videbat sanitatem. Videns autem episcopus et cuncti qui aderant sanitatis huius miraculum, unanimiter glorificaverunt Deum, atque dixerunt: Manifesta virtute dignatus est Dominus hodie gloriam servi sui nobis ostendere. Dederunt itaque ei qui sanatus fuerat cereum, et prosecutus est funus cum caetero populo.
3 Hoc primum signum post transitum eius Dominus ad memoriam illius declaravit.
Walafrid Strabo HOME

bav846.76 bsb109317.264 csg560.134 csg562.47 csg564.84 csg572.59 zhlP00334.59r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik